Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

rem nouam loquar, immo non nouam, sed ueterem, quae ueteris testamenti auctoritate firmatur. si reliquerit secundum uirum et reconciliari priori uoluerit, non potest. scriptum est enim in Deuteronomio: si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non inuenerit gratiam in conspectu eius propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii et dabit in manus eius et dimittet eam de domo sua.

cumque egressa alterum maritum duxerit et ille quoque oderit eam dederitque libellum repudii et dimiserit de domo sua uel certe mortuus fuerit, non potest maritus recipere eam uxorem, quia polluta est et abominabilis facta est coram domino; ne peccare facias terram tuam, quam dominus deus tuus tibi tradidit possidendam.

unde obsecro te, ut consoleris eam, immo prouoces ad salutem. putndae carnes ferro indigent et cauterio; nec est medicinae culpa, sed uulnelis, cum crudelitate clementi non parcit medicus, ut parcat, saeuit, ut misereatur. [*]( 4 *Deut. 24, 1-4 ) [*](1 ac] ad y> et$C beliae GDC loquar y>0 loquor cet. non s. I. B 2 firmetur y>D 3 priori uiro uol. B uol. C uol. priori g non] et non y potes C 4 deutheronomio G deuteronomium s acciperit ΨΦ6 foed. ØC fed. cet. 7 scribat C ecribit yD libellum 8. l. Ψ in manus eius]■ ei DCB manu Ga.c.s 8 dimittit ΨΦ ea G cum tp 9 alt.] adulterum D 10 dederitque y, add. ei cet. dim.] add. eam s. I. m2 B 11 uel] aut DCB potest y poterit prior cet. 12 ux. Ψ a.c.m2 in ux. cet. quia] quoniam DCB poltutam s est eras. B, om. G 13 abbominabilis ΨΒ 14 deus s. I. y> tradidit tibi g traddit tibi C 15 ut] et Ψ 17 et om. y> clem. crud. S clem. credulitate C 18 ut med. GDC,Ba.c.m2 )

496