Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

grandis ergo uirtutis est et sollicitae diligentiae superare, quod natus sis in carne, non carnaliter uiuere, tecum pugnare cottidie et inclusum hostem Argi, ut fabulae ferunt, centum oculis obseruare. hoc est, quod apostolus uerbis aliis loquebatur: omne peccatum, quod fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.

aiunt medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis praecipueque Galenus in libris, quorum titulus est irepi ὑγεινω̃ν, puerorum et iuuenum ac perfectae aetatis uirorum mulierumque corpora insito calore feruere et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant, sanitatique conducere frigida quaeque in esu [*]( 12 *I Cor. 6, 18 16 cf. Galenus byietvwv λόγω̄ν 1 11. V 5 ) [*]( 1 aestuabat KT ut] et K iuuenales D\'F iuuenalis Ktp plenae] add. et D 2 marsupio tpB marsuppium e deponetur e 3 maledica lingua tp indicto W in dictu tp silentio T deponitur cultus tp 4 corporum tp uestium om. <2 un. hor. sp. om. e ore spacium Φ. 5 quo tpa.c. a KY, om. cet. 6 obicitur D abiccetur ea.c.m2 ob] ad B procreationem eD 7 egraesa K redundet D legem Gtp 8 erumpe se e ergo exp. e igitur S uirtus ea.c.m2GB 9 quo D nata D\'I\',Bp.c.m2 sit ea.c.m2 carnem Ka.c. 10 cotidie pugnare B cotidie KD,Pa.c.B quotidie ep.c.m2 11 arce ex arci m2e agi G argui D arguere tp ut] et tp obsequare 0 haec tp 12 quod] et tp aliis uerbis D loquitur Ka.c.m2 T omni K quodcumque B 15 corporum in mg. m2 B corpore D 16 gallenus P galienus Kp.c.m2Dp.c.B gaielenus tp est om. S HEPI K\'P, spat. uac. in tp TTIENON D TSIEINUJN G TriEINAN KV, spat. uac. in 0 17 et] ac B ac] a D prouecte D mulierum quae Kp.c.m2 18 noxios] noxillus tp cibus K, om. 0 19 condecere D esum G )

476
et potu sumere, sicut e contrario senibus, qui pituita laborent et frigore, calidos cibos et uetera uina prode esse.

unde et saluator: adtendite, inquit, uobis, ne forte adgrauentur corda uostra in crapula et ebrietate et curis huius uitae. et apostolus: uino, in quo est luxuria. nec mirum hoc figulum sensisse de uasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam comicus, cuius finis est humanos mores nosse atque describere; dixerit: sine Cerere et Libero friget Uenus.

Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potum sume, quae natura frigidissima est, aut, si hoc inbecillitas prohibet, audi cum Timotheo: uino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.

deinde in ipsis cibis calida quaeque deuita; non solum de carnibus loquor, super quibus uas electionis profert sententiam: bonum est uinum non bibere et carnem non manducare, sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque et grauia declinanda sunt — nihilque ita scias conducere Christianis adulescentibus ut esum holerum, unde et in alio loco: qui infirmus est, ait, [*]( 3 *Luc. 21, 34 5 Eph. 5, 18 8 Terent. Eun. 732 13 *I Tim. 5, 23 16 cf. Act. 9, 15 *Rom. 14, 21 20 *Rom. 14, 2 ) [*](1 et in potu sumere G et sumere et potum <P e] et <P pituita praeter pi s. I. K ■ laborent GK laborem <P laborant cet. 2 calli- dos <P cibus K uina uetera D ueterana B prode esse GK prodesse eet. tert. et om. B 3 saluator e (e eras.) G nobis ex uos K grauentur DB 4 corda] corpora D . ebr.] in ebr. D alt. etuitae om. D 5 uita est <P uino GD ninum cet. nolite inebriari nino S 7 comicos K hoc comicus D humanus K 8 discribere KQY 9 frigere D 10 primum] librum primum <P tamen om. D infirmitas B 11 potu D pntum K 12 naturae G$frigidissimae G 13 prop K stomacum G sthomacum K stomachom Daa.c. 15 callida$16 et bonum <P non mand. carn. et non bib. uin. D 18 leg.] uoluminibus P 19 scias ita B condecere D adulisc. DP aduliscentulns (sic) 9 adolesc. s ut] et 0 20 olerum Da.c. W in s. I. G ait qui inf. est D )

477
holera manducet — ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est.

si autem tres pueri et Daniel leguminibus uescebantur, pueri erant necdum ad sartaginem uenerant, in qua rex Babylonius senes iudices frixit. nobis non corporum cultus, qui in illis — excepto priuilegio gratiae dei — ex huiusce modi cibis enituerat, sed animae uigor quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior.