Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Obsecras litteris et suppliciter deprecaris, ut tibi rescribam, immo scribam, quomodo uiuere debeas et uiduitatis coronam inlaeso pudicitiae nomine conseruare. gaudet animus, exultant uiscera, gestit affectus hoc te cupere esse post uirum, quod sanctae memoriae mater tua Titiana multo fuit tempore sub marito, exauditae sunt preces et orationes eius. inpetrauit in unica filia, quod uiuens ipsa possederat.

habes praeterea generis tui grande priuilegium, quod exinde a Camillo uel nulla uel rara uestrae familiae scribitur secundos nosse concubitus, ut non tam laudanda sis, si uidua perseueres, quam execranda, si id Christiana non serues, quod per tanta saecula gentiles feminae custodierunt. [*](e = Parisinus nouv. acq. lat. 446 s. VI (continet p. 467, 4 in breui-6 adnlescentia; 468, 4 honora-6 creatorem; 469, 12 ridiculum-470, 2 sanguine suo; 471, 19 imitare -472, 3 moderatas; 472, 11 non quaeruntur-13 damnatur; 474, 19 non Aetnaei- 475, 11 obseruare; 477, 4 nobis non-478, 2 legendum sit). ) [*](G = Neapolitanus VI. D. 59 s. VII (continet epistulam usque ad p. 480, 16 animos). ) [*](K = Spinaliensis 68 s. VIII. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](tP = Guelferbytanus 4156 s. IX-X. ) [*](W — Augustodunensis 17 A s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII.- ) [*]( 2 ad eufemia (sic) e incipit alia ad furiam eiusdem feliciter G ad furiain de uiduitate seruanda cet.; Hieronymi nomen exhibent tituli in G (eiusdem) et D 3 obsecra.s K obsecro cP litteras cP et om. cP supliciter G scrib. immo rescr. S 6 te cup. om. cP cupire Dp.c.m2 post] po D 7 ticiano cP temp. fuit B 8 eius et or. D et om. 0 inpetr.] add. ut adipisceretur S 9 ipsa uiuens B possiderat KD posiderat 0 10 camilla Ψ p.c. camelo cP 11 a nulla G secundo D concubitos W concuuitos G concupitos K 12 perseueris K perseueraueris cP 13 execrando 0 14 custodieris 0 )

467

Taceo de Paula et Eustochio, stirpis uestrae floribus, ne per occasionem exhortationis tuae illas laudare uidear, Blesillamque praetereo, quae maritum suum, tuum secuta germanum in breui uitae spatio tempora uirtutum multa conpleuit. atque utinam praeconia feminarum imitarentur uiri et rugosa senectus redderet, quod sponte offert adulescentia! sciens et uidens in flammam mitto manum: adducentur supercilia, extendetur brachium iratusque Chremes tumido desaeuiet ore.