Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
cum ergo hoc uidissem, in ecclesia Christi contra auctoritatem scripturarum hominis pendere imaginem, scidi illud et magis dedi consilium custodibus eiusdem loci, ut pauperem mortuum eo obuoluerent et efferrent. illique contra murmurantes dicere: \'si scindere uoluerat, iustum erat, ut aliud daret uelum atque mutaret! quod cum audissem, me daturum esse pollicitus sum et ilico esse missurum. paululum autem morarum fuit in medio, dum quaero optimum uelum pro eo mittere; arbitrabar enim de Cypro mihi esse mittendum.
nunc autem misi, quod potui repperire, et precor, ut iubeas presbytero ipsius loci suscipere uelum a lectore, quod a nobis missum est, et deinceps praecipere in ecclesia Christi istius modi uela, quae contra religionem nostram ueniunt, non adpendi. decet enim honestatem tuam hanc magis habere sollicitudinem et uti scrupulositate, quae [*]( 3 quia eras. B, om. S murmu(oAml)rari Aa.c.m2D 4 quia quando S simul s. I. D 5 ubi ASa.r. 6 anablatha g 7 quis B fluid D locutus Aa.c.m2D 8 essem Da.c. esset ecclesia D 9 ei. in for. B 10 depinctum Aa.c.D xpiani Bp.c.m2 12 uid.] add. et detestatus essem S 13 scindi Ba.c. 14 cons(scS)ilium dedi BS 15 eum Aa.c.m2D offerrent Ba.c.m2 illicque B dicere scripsi dicerent codd. dixerunt S 16 darem S uelum om. B 18 esse I. m2 B comissurum B 19 obtimum AB mittere pro eo S eo] eum Aa.c.mS 20 cipro BS 21 reperire DBS et nunc precor B pbros S ipsius] eiusdem g 22 latore S (fortasse recte) qui-missus Ba.c.m2 23 legionem Aa.c.m2 25 et uti scripsi et B (ut m2) nt ADS scrupnlositatem tollat BS )