Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Pro tribus igitur testimoniis, quae tibi, de scriptura sancta si repperirem, dicebas posse sufficere, ecce septem testimonia dedimus. quis ergo sustinebit Origenis ineptias? ut non grauius aliquid loquar et similis efficiar uel ipsi uel discipulis eius, qui audent in periculo animae suae adserere, quodcumque eis in buccam uenerit, et magis iubere deo et non ab eo uel orare uel discere ueritatem.

quidam enim eorum dicunt, quod imago, quam prius accepit Adam, illo peccante perierit; alii suspicantur, quod filius dei corpus habiturus esset ex Maria, ipsam esse imaginem, alii sensum, alii uirtutem, isti baptisma, hi, quod homo ad imaginem dei dominetur omnibus, ebriorum more haec uel illa ructantes, quos oportebat tantum effugere discrimen nec negare, quae loquitur deus, et credentes simpliciter saluos fieri deoque concedere donationis suae certam et ueram scientiam, in qua potissimum parte homines condiderit ad imaginem et similitudinem suam; qui haec relinquentes multis se quaestionibus inplicanint et per has in caenum demersi sunt peccatorum.

nos autem, dilectissime, credimus his, quae locutus est dominus, et scimus, quod in cunctis hominibus imago dei permaneat, ipsique concedimus [*]( 1 *I Cor. 11, 7 ) [*]( 1 dicens in mg. m2 B dei sit et imago S 2 app. suo S 3 gloriae] gloriaene 1) gloriae sua (ex suae) A 4 si de scr. s. S 5 rep. BS superficere D 7 gratius AD 8 discipnli Aa.c. in] cum Engelbrecht 9 quod cum A (cum del. m2) et] et non BS 10 ab eo] habeo (h exp. A) AD orare (o in ras. 2 litt. m2) B errare cet. enim om. BS 11 imago dei S quem AD 12 corpus, quod fil. dei S hab.] quod (s. l. m2) hab. A 13 ipsum S (sed quod-corpus ■attractionc dictum est pro corpus, quod) imag.] add. conditoris, nonnulli animam esse imaginem S 14 hi] illi BS dei] add. conditus in mg. m2 B 15 hebreorum D hebriomm A (i ex e m2) B 16 quae] quod BS 17 deoque Bp.c.m2 ideoque cet. dumpnationis S 18 certam Bp.r. certamen cet. 19 hominis Aa.c.m2D 21 cenum DBS peccatore Ba.c. uos Aa c.m2 )

410
nosse, in qua parte homo ad imaginem dei conditus sit. sed neque illud. quod quidam in epistula Iohannis legentes non intellegunt, quemquam decipiat, ubi loquitur: nunc filii dei sumus et nescimus, quales futuri sumus. nouimus autem, quia, cum ille reuelatus fuerit, similes ei erimus.

uidebimus enim eum, sicuti est. hoc enim propter gloriam, quae ibi reuelanda est sanctis eius, dictum est, sicut et in alio loco legimus: a gloria in gloriam; cuius gloriae iam in isto saeculo sancti arrabonem et portiunculam susceperunt: primus Moyses, cuius fulsit facies ualde et radiabat ueluti fulgor aut sol; secundus Helias igneo curru raptus in caelum et ignis detrimenta non sentiens; Stephanus lapidabatur et faciem habebat angeli, quae ab omnibus cernebatur.

hoc autem, quod in paucis diximus,. de omnibus intellegendum, ut inpleatur illud, quod scriptum est: omnis, qui sanctificat semet ipsum, inter beatos numerabitur. beati enim mundo corde, quia ipsi deum uidebunt.