Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde obsecro te, dilectissime, et quasi meis membris parcens propter caritatem, quam in te habeo, precor scribens et orans, ut inpleas illud, quod dicitur: nonne odientes te, domine, odiui et super inimicos tuos tabescebam? inimica et digna odio Origenis uerba sunt et deo repugnantia et sanctis eius, et non ista sola, quae dixi, sed -et alia innumerabilia; neque enim nunc mihi propositum est aduersum omnia Origenis dogmata disputare.

nihil mihi subripuit Origenes nec in mea generatione fuit nec propter aliquas res mundi et hereditatem odium aduersum illum pugnasque suscepi, sed —- ut simpliciter fatear — doleo et ualde doleo uidens plurimos fratrum et eorum praecipue, qui professionem habent non minimam et in gradum quoque sacerdotii maximum peruenerunt, eius persuasione deceptos et peruersissima doctrina cibos factos esse diaboli; in quibus conpletum est illud, quod dicitur: super omnem munitionemludet et escaeeius electaeetcongregabitsicut harenam captiuitatem.

te autem, frater, liberet deus et sanctum populum Christi, qui tibi creditus est, et omnes fratres, qui tecum sunt, et maxime Rufinum presbyterum ab heresi Origenis et aliis heresibus et perditione earum. si enim propter unum uerbum aut duo, quae contraria fidei sunt, multae hereses abiectae sunt ab ecclesia, quanto magis hic inter hereticos habebitur, qui tantas peruersitates et tam mala dogmata contra [*]( 1 cf. Esai. 32, 5 3 *Esai. 32, 6 7 *Ps. 138, 21 19 *Hab. 1, 10. 16. 9 , ) [*](1 et om. D suus Ba.c.m2 2 contempnunt codd. res] res si D fatuatas g 3 testantur (n eras.) A et cor] iecor D 4 uana in ras. mZ B 5 membris meis B 7 domine] d S 8 indigna ]J 9 sancti D 11 aduersus B 12 origenis Aa.c.m2D 13 odia (ex odiui m2) A aduersus BS 17 persuasionibus S deceptus D 18 cibus factus D 20 ludet et congregabit scripsi ludit et congregauit codd. 21 arenam A aream B area S 23 rufflnum S ab bis A heresim Aa.c.D 24 ab aliis B 27 habebatur Aa c.in2D tam] tanta Ba.c. )

407
fidem adinuenit, dei et ecclesiae hostis extitit!

inter multa enim mala etiam illud ausus est dicere, perdidisse imaginem dei Adam, cum hoc in nullo penitus loco scriptura significet. si enim ita esset, numquam omnia, quae in mundo sunt, seruirent semini Adam, id est uniuerso generi hominum, sicut et Iacobus apostolus loquitur: omnia domantur et subiecta sunt naturae humanae. numquam enim uniuersa subiecta essent hominibus, si non haberent homines iuxta id, quod uniuersis imperent, imaginem dei.

coniungens autem atque consocians scriptura diuina gratiam benedictionis, quam Adam donauerat, et generationibus, quae ex eo erant, ne qui forsitan maligna interpretatione auderent dicere uni datam gratiam dei et illum solum factum esse ad imaginem dei, qui plasmatus esset ex humo, et uxorem eius, eos uero, qui conciperentur in utero et non ita nascerentur ut Adam, dei non habere imaginem, statim per ordinem iungit et dicit: et uixit Adam annos CCXXX et cognouit Euam, uxorem suam, et peperit ei filium iuxta speciem et iuxta imaginem eius et uocauit nomen eius Seth.