Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

legite epistulas eius et maxime ad Romanos, ad Galatas, ad Ephesios, in quibus totus in certamine positus est, et uidebitis eum in testimoniis, quae sumit de ueteri testamento, quam artifex, quam prudens, quam dissimulator sit eius, quod agit. uidentur quidem uerba simplicia et quasi innocentis hominis ac rusticani et qui nec facere nec declinare norit insidias. sed, quocumque respexeris, fulmina sunt. haeret in causa, capit omne, quod tetigerit; tergum uertit, ut superet; fugam simulat, ut occidat.

calumniemur ergo illum atque dicamus: testimonia, quibus contra Iudaeos uel ceteras hereses usus es, aliter in suis locis, aliter in tuis epistulis sonant. uidemus exempla c\'aptiua: seruierunt tibi ad uictoriam, quae in suis uoluminibus non dimicant.nonue nobis loquitur cum saluatore: aliter foris, aliter domi loquimur? turba parabolas, discipuli audiunt ueritatem. pharisaeis proponit dominus quaestiones et non disserit. aliud est docere discipulum, aliud aduersarium uincere. mysterium, inquit, meum mihi, mysterium meum mihi et meis.

Indignamini mihi, quod Iouinianum non docuerim, sed uicerim. immo indignantur hi, qui illum anathematizatum [*]( 15 cf. liatt6. 13, 10-16 etc. 18 *Esai. 24, 16 ) [*](1 quotiescumque II3B legero II non mihi AD 2 et om. 8 galathas JISB 3 positus s. l. m2 B 4 uidebis A,lla.c. sumet Aa.c.m2D sunt$a.c. de] e Ka.c.m2 uetere Jlp.c.m2 5 fit S 6 quidem om. AD simpl. uerba II 7 ac] hac E et B nouerit g poterit Kp.c.m2W 8 quodcumque K1\',Da.r. respexerit AD.Sp.c. flumina D influmina Aa.c,m2 sunt] s. l. add. hic s haerit Aa.c.m2 erit D 9 carpit B 10 dic.J add. ei ADfis. I. 11 caeteros AD 12 es Kp.r.D\'I\'B est cet. pr. aliter bis K 13 seruire S suis in S 14 non om. B 15 dom Ka.c. intro dum XF loquitur ADB,II§p.c. turbae II\'JI turb B 16 prop. phar. AD farisaeisque V dominus s. I. 3 et om. SB 17 edisserit S dixerit D uinc. adu. 3 18 alt. misterium meum mihi del. m2 B 19 meum s. l. II meisJ in eis 3 20 mihi om. AD iubin. Ea.c.m2 iuuin. Ep.c.m2Sa.c. docerim K 21 hii EK mihi S hi in ras. m2 B qui in ras. m2 B, seq. ras. 2 litt. II anathematizatur Aa.c.m2D )

371
dolent, et, cum laudent, quod sunt, accusant, quod esse se simulant. quasi uero rogandus fuerit, ut mihi cederet, et non inuitus ac repugnans in ueritatis uincla ducendus. et haec dicerem, si uincendi studio contra regulam scripturarum quippiam locutus fuissem et, sicut uiri fortes in controuersiis solent facere, culpam praemio redimerem.

nunc uero, cum interpres magis apostoli fuerim quam dogmatistes et commentatoris sim usus officio, quidquid durum uidetur, ei magis inputetur, quem exposuimus, quam nobis, qui exposuimus. nisi forte aliter ille dixit et nos simplicitatem uerborum eius maligna interpreta- I tione detorsimus. qui hoc arguit, de ipsis scriptis probet. diximus: si bonum est mulierem non tangere, malum est ergo tangere; nihil enim bono contrarium est nisi malum. si autem malum est et ignoscitur. ideo conceditur, ne malo quid deterius fiat, et cetera usque ad propositionem alterius capituli.