Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Audio totius in te urbis studia concitata, audio pontificis et populi uoluntatem pari mente congruere. minus est tenere sacerdotium quam mereri. libros sedecim prophetarum, quos in Latinum de Hebraeo sermone uerti, si legeris et delectari te hoc opere conperero, prouocabis nos etiam cetera clausa armario non tenere.

transtuli nuper Iob in linguam nostram; cuius exemplar a sancta Marcella, consobrina tua, poteris mutuari. lege eundem Graecum et Latinum et ueterem editionem nostrae translationi conpara, et liquido peruidebis, quantum distet inter ueritatem et mendacium. miseram quaedam τῶν ὑπομνημάτων in prophetas duodecim sancto patri Domnioni, Samuhelem quoque et Malachim, id est quattuor Regum libros.. quae si legere uolueris, probabis, quantae difficultatis sit diuinam scripturam et maxime prophetas intellegere, et interpretum uitio, quae apud suos purissimo cursu orationis labuntur, apud nos scatere uitiis.

porro eloquentiam, quam pro Christo [*]( 1 *I Cor. 7, 7 ) [*]( 1 illut E illum S 2 Graeca praeter ANTIKPTE recte scripta praebet unus E 6 IlauXoi; S 3 hic] add. quaeso S meum] add. est 2D pr. quae] atque s 4 leuissima S 6 concitu E,Aa.c.m2 8 urbis in te JZ inter Asa.c. orbis D studio$a.c. 9 uoluntate E% 12 comperere D prouocauis E 13 non bis E iob (non hiob) codd. 14 exempla J sanctam E consubrina J,Za.c. poterit D mutari Ea.c. 16 tantum D 17 quondam (n s. I.) 3 Graeca mendose exhibent JID 18 duod. proph. JS sanctos Aa.c. domnione Ja.c.m2 domoni Sa.c. dommoni E 19 samuelem § libr. reg. J2 20 probaris Ea.c. prouabis Ja.c. difficultates Aa.c.m2 22 labeuntur Aa.è. 23 scat. ap. nos Z scatare Aa.c. eloquentium Da.c. )

350
in Cicerone contemnis, in paruulis ne requiras. ecclesiastica interpretatio, etiam si habet eloquii uenustatem, dissimulare eam debet et fugere, ut non otiosis philosophorum scholis paucisque discipulis, sed uniuerso loquatur hominum generi. -