Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

igitur, quod solum absentes facere possumus, querulas fundimus preces et desiderium nostrum non tam fletibus quam heiulatibus contestamur, ut Marcellam nostram nobis reddas et illam mitem, illam suauem, illam omni melle et dulcedine dulciorem non patiaris apud eas esse rigidam et tristem rugare frontem, quas adfabilitate sua ad simile uitae studium prouocauit.

Certe, si sunt meliora, quae poscimus, non est inpudens desiderium. si cunctae scripturarum uoces nostrae sententiae congruunt, non faciamus audacter ad ea te prouocantes, ad quae tu nos saepissime cohortata es. prima uox dei ad Abraham: exi, inquit, de terra tua et de cognatione tua et uade in terram, quam monstrabo tibi.

iubetur patriarchae, ad quem primum de Christo est facta promissio, ut relinquat Chaldaeos; relinquat confusionis urbem et Robotb, id est latitudines eius, relinquat campum Sennaar, in quo superbiae usque ad caelum erecta turris est, et post fluctus istius saeculi, post flumina, super quae sederunt sancti et fleuerunt, cum recordarentur Sion, post grauem gurgitem Chobar, de quo Hiezechiel capillo uertiais subleuatus Hierosolyma usque transfertur, habitet terram repromissionis, quae non rigatur ut Aegyptus de deorsum, sed de sursum, nec facit [*]( 12 *Gen. 12, 1 15 cf. Gen. 11, 9 cf. Gen. 36, 37. I Par. 1, 48 16 cf. Gen. 11, 2 sqq. 18 cf. Ps. 136, 1 20 cf. Ezech. 8, 3 ) [*]( 2 in querulas fundimur K inquerule respondemus B 3 non tamJ notum B 4 reddat K tert. illam om. B 5 omnium G et om. B 6 rugasse B 7 similem K,Aa.r. ouitae (obitae m2) A 10 congrnant K facimus A eam A adque Ga.c.,A (atque m2) 11 tu om. K cohortaris B 13 et uade om. K monstrauero B 14 facta est K facta B repromissio AB 15 ut] aut A caldeos GB roboth (= \'Pu> £ u>9- I Par. 1, 48) G roboath K robooth A roob B rooboth S 16 latitudinem S sennain B 18 quem A 20 chobor Ga.c. cobar B hiezehiel K ezechiel AB subleuatur B hierosolymam K hierusalem A 21 ut habitet S terra A in terra K 22 inrigatur A sed de sursum] om. A decursus B )

331
holera languentium cibos, sed temporaneum et serotinum de caelo expectat - imbrem.