Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

In sequenti quoque psalmo Heliodorus magis quam Hilarius noster errauit, qui de eo loco, in quo scriptum est: labores fructuum tuorum manducabis, uaria opinatus adseruit magis stare sententiam, si scribatur \'fructus laborum\' aliquem manducare: et non labores fructuum\'; unde spiritalem intellegentiam debere perquiri.

et ex hac occasione in longam egrediens disputationem tanta operositate, quod uolebat intellegi, usus est persuadendi, quanta semper falsitas indiget, ut uera uideatur, cum in hoc loco non septuaginta interpretes, sed Latini de Graeci uerbi ambiguitate decepti xapitoac \'fructus\' magis quam \'manus\' interpretati sunt, cum xapitol \'manus\' quoque dicantur, quod in Hebraeo ponitur \'chaffach\', et Symmachus quintaque editio transtulerunt \'manuum tuarum\', ut ambiguitatem prioris sermonis effugerent.