Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uerum tute in tractatibus occuparis, nihil mihi scribis, nisi quod me torqueat et scripturas legere conpellat. denique heri famosissima quaestione proposita postulasti, ut, quid sentirem, statim rescriberem; quasi uero pharisaeorum teneam cathedram, ut, quotienscumque de uerbis Hebraicis iurgium est, ego arbiter et litis sequester exposcar. non sunt suaues epulae, quae non et placentam redoleant, quas non condit Apicius, in quibus nihil de magistrorum huius temporis iure suffumat.