Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Piget dicere, quot cotidie uirgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, super quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excauet et habitet coluber in foraminibus earum. uideas plerasque uiduas ante quam nuptas infelicem conscientiam mentita tantum ueste protegere, quas nisi tumor uteri et infantum prodiderit uagitus, erecta ceruice et ludentibus pedibus incedunt.

aliae uero sterilitatem praebibunt et necdum sati hominis homicidium faciunt. nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti uenena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae.

istae sunt, quae solent dicere: \'omnia munda mundis. sufficit mihi conscientia mea. cor mundum desiderat deus. cur me abstineam a [*]( 1 cf. II Keg. c. 13 15 Tit. 1, 15 ) [*]( 1 in om. Dt inlicito (om. in) S sor. tham. t tamar B amnon t i.t. annon D,tmg. ammon s amon k frater om. Z 2 incendio S , 3 piget] pudet t quod KDØt uirg.] add. deo sacratae k ruunt s seruant P,B (corr.) quant. tamen B 4 sup. quot (quod Kt) KWtB propter quod sup. s sup. quae ZDk in. sup. S 5 quot Zp.c. PB quod cet. et] ut (in ras. m2) B, om. k 6 coluber om. K eorum (corr.) W earum et k pler. uideas k uiduas] om. i.t., in mg. matres m2 k ante quam] add. habitet (del.) k 7 mentitas 2D,k (mentis m2), tB ueste fusca kB 8 pertegere s quas] quasi K, P (corr.), B uentris H infantium HB uag. prod. H perdiderit s 9 erecto H sanctas et castas se esse gloriantur (glorificant m2) et erecta k et om. H inCendunt t alii H 10 sterelitate k praebibunt S praebebunt KH probibunt t praebent 2DY praehibent k pertendunt (pr. t ex d) s bibunt B sati] satis m2 Z statim s nati B homines H,B (corr.) 11 nonnulla H cum consenserint (con eras.) Z cum senserint tB consenserint (add. se H) HD cepisse H de scelere om. t sceleri D 12 auortii k (abortiis m2), t auorcii B auoiso H sbortii S medicantur H ipsae om. H cum mortuae H,<Pp.c. mortuae (corr.) Z 13 reae] rae s re (ree m2) D sic ad B deducuntur H 14 fili K,D (corr.) 16 deus] in me deus Z cur] quid H a 8. l. B )

161
cibis, quos deus creauit ad utendum?\' et si quando lepidae et festiuae nolunt uideri et se mero ingurgitauerint, ebrietati sacrilegium copulantes aiunt: \'absit, ut ego me a Christi sanguine abstineam.\' et quam uiderint tristem atque pallentem, miseram et monacham et Manicheam uocant, et consequenter; I tali enim proposito ieiunium heresis est.

hae sunt, quae per publicum notabiliter incedunt et furtiuis oculorum nutibus adulescentium gregem post se trahunt, quae semper audiunt per prophetam: facies meretricis facta est tibi, inpudorata es tu.

purpura tantum in ueste sit tenuis et laxius, ut crines decidant, ligatum caput, soccus uilior et per umeros maforte uolitans, strictae manicae bracchiis adhaerentes et solutis genibus fractus incessus: haec est apud illas tota uirginitas. habeant istiusmodi laudatores suos et sub uirginali nomine lucrosius pereant: libenter talibus non placemus.