Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tua autem sanctitas ubinam sit futura uel utrum adhuc in urbe uersetur, scire non possum. ut saltim rara scriptio per annos singulos non pereat, sed coeptas in Christo amicitias mutuis epistulis frequentemus: nos sanctae (ac) uenerabilis uirginis Christi Eustochiae repentina dormitio admodum contristauit et paene conuersationis nostrae mutauit statum, dum quoque, quae uolumus, multa non possumus et mentis ardorem superat inbecillitas senectutis.