Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et hoc etiam intueri debemus, quod non in XIIIIa die ad uesperum, ut lex praecipit, ille agnus dei, qui tollit peccata mundi, et pascha nostrum immolatus est Christus, sed XVa die, in quo manifestum est diem festum Iudaeorum cum suo sacrificio a domino esse solutum.

sed quid in hoc intelligere debemus, quod prius figuralis agni carnes comedere et postea sui corporis cibo nostros apostolos reficit et post Iudaeorum typicum pascha immolatus est Christus ? hoc, ut opinor, non ut ueritas figuram, sed figura ueritatem praecederet, quia non prius, quod spiritale, sed quod animale, deinde, quod spiritale, unde electa et amica sponsa Christi, uniuersalis ecclesia, anathematizat eos, qui cum Iudaeis in [*]( 8 cf. Matth. 26, 26-28 16 Matth. 26, 26 21 *Ioh. 1, 29 22 I Cor. 5, 7 27 cf. I Cor. 5, 7 29 *I Cor. 15, 46. 0 ) [*]( 1 praec. per M. occ. Vall. 6 XIII. Vall. 8 n X P (mintme X ex XI ut Vall. re f ert) 11 qui scripsi igitur p 12 interaneis scripsi interaneas fJ interanea Vall. 17 cum addidi, om. fi 21 non] nox/S 25 figurai (= figuralis) P figurat Vall. 26 comedere = comederunt cybo 0 28 ueritatem ex -tes P 30 spiritale unde (non animale uxor, ut Vall. coniendit) etiam (t )

360
festiuitate paschali XlVa celebrari definiunt et sabbata et cetera huius modi umbralis obseruantiae, et hoc tantum obseruare dignatus est [quod] dominus, ut in primo mense post XIIIIam diem paschalem festiuitatem praecedente una sabbatorum celebrari sine ulla ambiguitate censuerit, licet in hoc ueritas ecclesiae orta est, aliis sufficere credentibus, ut non in Xlllla cum Iudaeis pascha celebrarent, alii autem hoc fortiter cauteque custodiant, ut immolationem ueri agni dei, qui tollit peccata mundi, ante XIIIIam celebrare non audeant secundum illud legale praeceptum, quod et dominus ad passionem ueniens minime contempsit: obseruabitis eum us que ad Xllllam, quae nunc maxime ecclesia auctoritatem sedis apostolicae sequens obseruat.

sed haec deserentes, quia non est huius temporis per singula discuti, ad spiritalem intelligentiam mentis aciem commutamus, quibus praecipitur mense nouorum XIIIIa die mensis paschalis agni carnes comedere, ut nobis nascentibus ob bonorum operum fructus, cum decalogi a nobis uerba completa fuerint, in euangelii perfectione quaterno numero consistentes carnes nostri agni in uespere mundi, in quos finis saeculorum peruenit, non tenebratis cordibus spiritu sancto noctem nostram illuminante comedamus.