Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

De pascha autem tamquam maximo sacramento salutis nostrae paulo latius aliquid dicturus, etiamsi non est huius temporis cuncta disserere, prius ostendere uolo, quibus uel quantis rationibus phase domini custodiri praecipitur. mense primo, Xo die mensis agnus anniculus inmaculatus segregari et seruari usque ad XIIIIam [*]( \'1 *Esai. 1, 13-14 5 cf. Rom. 10, 4 7 Ps. 49, 8—9 11 Ps. 49, 13 12 *Col. 2, 16—17 18 cf. Ioh. 5, 1-16 19 Ioh. 5, 8 20 cf. Ex. 20,10 22 *Ioh. 7, 8 28 cf. Ex. cap. 12 ) [*]( 1 proloquente Vall. 3 pronunciat fi 5 quam addidi, om.p 9 non— uitulos in fi omissa esse falso contendit Vall. 10 hyrcos fi 11 hyrcorum fi 16 quod addidi, om.i f 17 nichil/J 19 paralitico fi 20honera fi 21 scenoam am. phegiamp 24asc«nda ifa.c. 29annic. exagnic. β usque usque ad XIIIIet in XIII β usque ad XIII. et XIV. Vall._ )

359
et in XIIIIa a domino per Moysen occidi praecipitur ab uniuerso coetu filiorum Israhel ad uesperum.

quas rationes ipse dominus, uerus agnus, cum ad uesperum pascha progreditur, aliquas permanere uolens custodiuit, aliquas non seruari cupiens commutauit. qui cum in primo mense secundum praeceptum legis immolari dignatus est et XIIII. nullo modo praeuenire suae passionis tempora permisit, aliqua tamen contra figuram fecisse narrat euangelium, quia, cum a Iuda traderetur Iudaeis, non Xo die mensis primi tentus est. et cum sui corporis et sanguinis sacramenta dare in sua uita et discipulis suis dignatus fuerit, hoc contra figuram fecisse monstratur, cum ille agnus, qui in typo Christi pascha occidi praecipitur, assatus igni cum capite et pedibus et interaneis post suam occisionem con- . sumi a populo mandaretur.

hoc autem, ut mihi uidetur, propter duas rationabiles causas dominus fecisse cognoscitur, ne, cum pascha cum discipulis manducaret, nisi postea sacrificium commutasset dicens hoc est corpus meum, sic etiam postea obseruari debere crederetur. haec autem altera, ut opinor, causa, ut, (cum) corpus domini integrum et suum sanguinem in se continens ante passionem cernerent, hoc corpore spiritaliter refici crederent, et sic etiam nunc a nobis credi debeat.

et hoc etiam intueri debemus, quod non in XIIIIa die ad uesperum, ut lex praecipit, ille agnus dei, qui tollit peccata mundi, et pascha nostrum immolatus est Christus, sed XVa die, in quo manifestum est diem festum Iudaeorum cum suo sacrificio a domino esse solutum.