Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

De sollempnitatibus et sabbatis et neomeniis quae in lege a domino praecipiuntur obseruari, tuae karitatis imperio cogente dicturi, quid secundum litteram reprobari uel quid spiritaliter obseruari debeat, prius cogimur amatoribus litterae aduersariisque ueritatis respondere.

quos cum meo iure possim repercutere, magis eos blande leniterque alloquens ad agnitionem ueritatis uenire cupio, qui, cum radicum amaram corticem ruminare cupiunt, poma expuunt pulueremque auri mirantes formata metalla despiciunt, quia, etsi secundum litteram legis obseruari cuncta contendunt, uelamine posito super faciem Moysi spiritus ueritatis luce illuminari nequeunt.

quos, etsi ueritati non adquieuerint, hirci tamen more emissarii humero nostrae patientiae (portare uolumus) parati ad satisfactionem de ea, quae in nobis est, fide ad heremum suae perditionis et lauare postea uestimenta, ne contagione heretici sensus polluti remaneant.