Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

iam dudum, ut intellegis, scopuloso difficilique m loco uersatur oratio nec audet in alterutram declinare partem, dum aequaliter utrumque formidat, sed ex nostra difficultate tuum agnosce discrimen; malumus enim contristare te forsitan uera dicendo quam ficta adulatione decipere. duplex, ut uides, malum, aequale et anceps periculum est: ex utroque artaris, ex utroque constringeris. contemnere omnino uirum atque despicere aperte contra apostoli sententiam est; prodere uero tanti temporis castitatem et deo non reddere, quod promiseras, timendum atque metuendum est.

ut uulgo dicitur, facile ex amico inimicum facies, cui promissa non reddas. sic enim scriptura dicit: quodsi uotum uoueris domino deo, ne moreris reddere illud, quia quaerens quaeret illud dominus deus tuus abs te et erit tibi in peccatum. ait ergo: debitam honorificentiam uiro exhibe, ut ex utroque domino debitum, quod uouisti, reddere possis.

de cuius conscientia non diffidimus, si paululum expectasses: non quod te a bono castitatis retrahamus, sed huius animum ad castitatis oraculum totis uiribus incitemus, ut uoluntarium sacrificium offerat deo in odorem suauitatis, ut exuta mens a cunctis retinaculis mundanis atque corporalibus uoluptatibus sit et ualeatis plenius inhaerere dominicis praeceptis. quod tamen, ne quid a nobis negligenter esse dictum arbitreris, diuinarum scripturarum testimoniis edocuimus, sicut etiam apostolus dicit: [*]( 16 *Deut. 23, 21 24 cf. Eph. 5, 2 etc. ,, ) [*]( 2 sent. est il 3 uelut v alt. pars t1 4 ammonet vc1 animet t1 7 oratio om...l declinasse i1 9 maluimus c1 mallemus vi1 te contr. i1 forsan v tibi uera v tua uera il . 10 decipere v laudare ec1, om.i1 13 perder? i1 a.c.m2 uero] uiro ec* 14 atque met. om.v 15 ex] de ecl \' facias ec1 16 reddes v,ila.c.m2 sic v sicut cet. uon. uot., v 17 ne] non v 18 quaeret Engelbrecht. quaerit codd. tuus om.vil 19 et om.il tibi] eninv i1 aut ec1 at i1 20 deb. dom. i1 quo t1 22 -quo e . 26 sit om.vi1 et] tit. v, om.j): ualeasu 27 essam.v, 2sredoceamus i1 p,c,m2 sicut] sie v.... ,: - )

355
et erunt duo in carne una; iam non una caro, sed unus spiritus.