Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uidesne, quam caute, quam prouide, quam sine ullius occasione scandali magister firmauerit de castitate sententiam nolens tantum bonum in unius temeritate nutare, quod ligare et [*](2 I Cor. 7, 1 6 *I Cor. 7, 2—5 14 I Cor. 7, 5 17 I Cor. 7, 6—6 24 I Cor. 7, 7 ) [*]( 2 loquitur] add. enim t1, add. autem e1 7 et unaquaeque suum uirum habeat add. s, om. eodd. 9 pro autem om.c1 all. autem om.et:\' 10 pot. sui corporis t1 . 12fraudarie rursum e1 larecusetee1 16 et] ac v 17uideretur e enim otn.ec1 18 dico non i1 20 fieri debere c1 22 utrique i1 c1 promittunt t1 promittat v semper ab utroque est sern. v ab utroque est sern. semper c1 ab utroque seru t1 23 quid autem t1 quid ueto g uelut v 24 omnes hom.] uos omnes t1 25 cast. uiuere i1 27 firmauerat v ) [*]( LVI. JUeroD" Eput. IIL Bilberg. ) [*]( II )

354
confirmare debet consensus amborum? et re uera quid ea castitate firmius est quidue tutius, quam quae ex duorum coepta sententia ab utroque uel in commune seruatur nec de se tantum pars altera sollicita mutuo se ad uirtutis admonet perseuerantiam ? hoc enim sicut alia quoque bona non tantum coepisse sed perfecisse laudandum est.

iam dudum, ut intellegis, scopuloso difficilique m loco uersatur oratio nec audet in alterutram declinare partem, dum aequaliter utrumque formidat, sed ex nostra difficultate tuum agnosce discrimen; malumus enim contristare te forsitan uera dicendo quam ficta adulatione decipere. duplex, ut uides, malum, aequale et anceps periculum est: ex utroque artaris, ex utroque constringeris. contemnere omnino uirum atque despicere aperte contra apostoli sententiam est; prodere uero tanti temporis castitatem et deo non reddere, quod promiseras, timendum atque metuendum est.

ut uulgo dicitur, facile ex amico inimicum facies, cui promissa non reddas. sic enim scriptura dicit: quodsi uotum uoueris domino deo, ne moreris reddere illud, quia quaerens quaeret illud dominus deus tuus abs te et erit tibi in peccatum. ait ergo: debitam honorificentiam uiro exhibe, ut ex utroque domino debitum, quod uouisti, reddere possis.