Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Familiam tuam ita rege et confoue, ut te matrem magis tuorum quam dominam uideri uelis, a quibus benignitate potius quam seueritate exige reuerentiam. fidelius et gratius semper obsequium est, quod ah amore, quam quod a metu accipitur. praecipue autem in coniugio uenerabili atque immaculato apostolicae regulae ordo teneatur.

Seruetur in primis uiro auctoritas sua totaque a te discat domus, quantum illi honoris debeat. tu dominum illum obsequio tuo, tu magnum illum tua humilitate demonstra tanto ipsa honoratior futura, quanto illum amplius honoraueris. caput enim, ut ait apostolus, mulieris est uir; nec aliunde magis reliquum corpus ornatur quam ex capitis dignitate.

unde idem alibi [*](1 *Ksai. 5. 20 4 *Matth. 5. 11 22 cf. Hebr. 1H. 4 27 1 Cnr. 11, 3. cf. Eph. 5, 23 ) [*](1 enim om.ce1 Sappell.Jdicuntr1 4 apt. salu. r 5 mal.uob.c1 6 id om.: 8 ita habeto] et habetur r soll. dom. s 9 et om. v aliquantum ; 11 quasi um. t\' 12 ibi] tibi ilel diuinae sit c1 15 facile om.tc1 quo] ut r 16 te (Jm.el 17 praebere te codd. praeter i1 18 magis matrem r 15) potius] magis c1 21 pr. quod om.i1 accip.] proficiscitur ς 2a quantum-27 futara otn-v dom. illum scripsi illum dom. , illunx cudd. 27 quanto t1 quantum eel. )

351
dicit: mulieres, subditae estote uiris, sicut oportet in domin o. sed et beatus Petrus ait : similiter autem mulieres subditae sint uiris, ut et, si qui non credunt uerbo, per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant. si ergo etiam gentilibus maritis debetur honor iure coniugii, quanto magis reddendus est Christianis!

Atque ut ostendat, quibus ornamentis etiam uiris iunctae feminae decorare se debeant, ait: quarum sit non extrinsecus capillatura aut circumdatio auri aut uestimentorum cultus, sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est i n conspectu dei locuples. sic enim aliquando et sanctae m u- lieres sperantes in domino ornabant se subiectae propriis uiris, sicut Sara oboediebat Abrahae dominum suum uocans.

haec autem praecipiens non eas iubet squalere sordibus et horrentibus pannorum assumentis tegi, sed immoderato cultui et nimis exquisito interdicit ornatui simplicemque commendat ornatum atque habitum, de quo et uas electionis ait: similiter autem e t mulieres i n habitu ornato cum uerecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis uel ueste pretiosa, sed, quod decet mulieres, promittentes castitatem per opera bona.