Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si periculosum est imitari illos, de quibus dubitas an imitandi sint, hunc certe imitari tutissimum est atque eius uestigia insequi, qui dixit: ego sum uia, ueritas et uita. numquam enim errat imitatio, quae sequitur ueritatem. unde et sanctus Iohannes: qui dicit se, inquit, i n Christo manere, debet, sicut ille ambulauit, et ipse ambulare.

beatus Petrus ait: Christus pro nobis passus est uobis relinquens exemplum, u t sequamini uestigia eius, qui peccatum non fec-it, nec inuentus est dolus in ore eius. qui, cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur, tradebat autem iudicanti se iniuste, qui peccata nostra ipse pertulit in cor pore suo super lignum, u t peccatis mortui iustitiae uiueremus.