Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

inde per quosdam cuniculos, dum ilia tenetur, erumpis, Romam occultus ingrederis, latitas inter Samnitas latrones et ad primum mariti nuntium, quod nouus tibi ex Alpibus Hannibal descendisset, nauigio te credis in tuto. tanta fugae celeritas fuit, ut tempestatem terra duceres tutiorem. uenis utcumque Syriam, inde te Hierosolymam uelle transcendere et seruiturum domino polliceris.

quis non susciperet eum, qui se monachum promittebat, praesertim ignorans tragoedias tuas et episcopi tui commendaticias ad ceteros sacerdotes epistulas legens? at tu, infelix, transfigurabas te in angelum lucis et minister satanae ministrum iustitiae ministrum. sub uestitu ouium latebas lupus et post adulterium hominis adulter Christi esse cupiebas.

Haec idcirco, ut totam tibi scaenam operum tuorum quasi in breui depingerem tabella et gesta tua ante oculos ponerem, ne misericordiam domini nimiamque clementiam materiam aestimes delictorum rursum crucifigens tibimet ipsi filium dei et ostentui habens et non legens illis, quod sequitur: terra enim uenientem saepe super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a deo; proferens autem spinas et tribulos reproba est et [*](10 cf. II Cor. 11, 14—15 12 cf. Matth. 7, 15 18 *Hebr. 6,7—8 ) [*]( 1 et insane te ADC te (eras.) et insane J sane E 2 unde KADOP 3 comam J occultius J habitas W 4 quo KIJI annibal KADV 5 discendisset JIJI nauigium KW in tuto (haec s.l.m2) in tanto K tuto] tanto A (-tu m2) D&F tantae A (tuae m2) D fugae] fuga et Gp.c. celer.] add. necessitas J 6 terram J uenis EG uenisti cet. siriam W siria D in Syriam 5 7 uelle hierosolymam (hieru- D hyero- J hyerosolimam A hierosolimam VI ierosolymam C iherosolimam B) codd. praeter EG 8 pollicebaris R mon. se C se futurum mon. EGJ futurum se mon. B 9 tragedias (lB et om.AD 10 at] ad K ac J autem ADC 11 minister] ministram KAJDCΨ sathanae B semi- nabus Rtp 12 hominum B 13 Christi om.J 14 et haec AC idcirco] add. retuli CIJI dixi J quas D 15 tabella pingerem J pingerem JB oculos tuos Cg 16 nimiamque] in misericordiam (misericordem m2) quae (a exp.) A extimesG existimes ; 17 temet ipsi Aa.c.m2DC 19 se om.KADW uiuefts Aa.c.m2DC generat J 21 accipiens .7 domino ADC 22spinas om.K reprobata C est om..! maledictioni AJDCB)

329
maledicto proxima, cuius consummatio in conbustionem.