Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tua quippe consultatio breuis atque postrema in litteris, quas ad fratres Caesarienses misisti, ita se habet: exoro, inquis, ut me, filium uestrum atque discipulum et ad haec mysteria nuper proximeque deo iuuante uenientem, qua debetis et dignum est et qua prudentes respondere conuenit sacerdotes, informatione doceatis, utrum magis illa sit tenenda sententia, quae animam dicit esse de traduce et per occultam quandam originem ordinemque secretum in omne hominum genus ceteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere an potius ea, quam omnes fratres uestri et sacerdotes hic positi retinent et adfirmant, eligenda definitio credulitasque retinenda, quae deum auctorem uniuersarum rerum hominumque cunctorum et fuisse et esse et futurum esse testatur et credit.

horum igitur duorum, quae consulens proposuisti, uis ut eligatur tibique respondeatur alterutrum, quod fieri deberet ab scientibus, si essent inter se duo ista contraria, ut altero electo consequenter esset alterum respuendum.

Nunc autem, si quispiam non alterum e duobus his eligat, sed utrumque uerum esse respondeat, id est et in omne hominum genus ceteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere et nihilo minus deum auctorem uniuersarum rerum hominumque cunctorum et fuisse et esse et futurum esse credat et dicat, quid huic contradicendum esse censes? numquidnam dicturi sumus: \'si ex parentibus animae propagantur, non est deus auctor omnium rerum, quia non facit animas\'?