Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quis enim Christianus neget opera dei esse corpora singulorum quorumque nascentium? nec tamen ea propterea negamus a parentibus gigni, quia fatemur diuinitus fingi. quando ergo dicitur sic etiam animarum nostrarum incorporea quaedam sui generis semina et a parentibus trahi et tamen ex eis animas dei opere fieri, ad hoc refutandum non humana coniectura sed diuina scriptura testis adhibenda est.