Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Reuertere, do mine, usque quo? et exorabilis esto super seruos tuos. Septuaginta similiter. quia agimus paenitentiam et scientes uitae nostrae breuitatem 25 ad te corde sapienti cupimus peruenire, et tu, domine, reuertere ad [*]( 7 cf. Cicero, Cato M. 24 9 *Eccli. 7, 36 (40] 12 *Ps. 101, 25 13 *Ps. 38, 14 20 Ps. 89, 12 21 *Ps. 89, 12 23 *Ps. 89, 13 ) [*]( 1 quos] quibus 0 2 ostendere B 3 contemto Y cupiemusque (que ex quae A) Aa.c.m2D 5 decepit Y decipi D quam cum t) quod dum 0 quam quod dum Bp.c.m2 quamuis D spatium t) 8 senect.] aetatis C ad hunc] adhuc C 9 mortis] diem mortis 0 uirtutis A 10 cotidie rec. Ot) cott. A quot. g 11 contempnit codd. praeter D et s.l.m2B 12 et om.C prec. loco C non 0 auferat D 13 a me B 14 habeam DB,Oa.c. 15 put. me esse uict. 0 put. me uict. C me uiuere put. B 16 et] ut possim g enim] autem f) 17 cess.] desistam C quo] quod D 18 quod] quo Cf), B in ras. m2 deo scripsi eo AYCOh, Da.c.m2 in eo Dp.c.m2, om. B (in mg. m2 apud eum) coram eo g 19 perseuerant YB conp. AD 21 πεπaιδευμένους AYDO— νοιςC—vov B pepaiacymenoie J )

287
nos. peccatis enim nostris longe recesseras et dimiseras nos, ut ambularemus secundum uoluntatem et cogitationes nostras.

quod autem infert usque quo, illam habet intellegentiam, quam in duodecimo psalmo diximus: usque quo, domine, obliuisceris me in finem? qui enim in angustia constitutus est, serum ei dei uidetur auxilium et propterea inpensius deprecatur, ut cito adiutorem dominum sentiat et nequaquam iratum iudicem, sed placatum.

Imple nos matutina a mis ericor dia tua et laudabimus et laetab imur in cunctis diebus nostris. Septuaginta: repleti sumus mane misericordia tua et exultauimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris. in cunctis paene locis hanc habent Septuaginta consuetudinem, ut, quod apud Hebraeos in futurum ostenditur, hoc illi quasi iam factum et praeteritum referant.

hic ergo non, ut illi uoluerunt, dicunt se impletos esse matutina misericordia dei atque laetatos — alioquin, si hoc factum erat, quomodo postea deprecantur et dicunt: respice in seruos tuos et in opera tua? — sed totum, quod postulant, ideo deprecantur, ut mereantur matutinam misericordiam eius, quam cum fuerint consecuti, laudent eum atque laetentur in cunctis diebus uitae suae.