Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quoniam abiit homo in domo aeternitatis suae et gyrabunt in foro, qui plangunt, quoad usque non pulsetur funiculus argenti et conteratur ornamentum auri et confringatur hydria ad fontem et impediatur rota in lacu et conuertatur puluis in terra, sicut fuit, et spiritus reuertatur ad deum, qui dedit eum. uanitas uanitatum, dixit Ecclesiastes, uniuersa uanitas.

quae omnia humanae uitae et maxime senectutis miserias comprehendunt et, quem sensum habeant, in suo loco disseruimus. sunt, qui istum locum allegorice interpretantes ad sabbati circumcisionisque mysterium referunt, quod primum requiescamus in lege et postea uerae circumcisionis in euangelio sacramenta nos teneant, admonentes et illud: d a partem septem et da partem octo et septuaginta milia atque octoginta milia hominum multitudines, a quibus templum sub Salomone constructum est. sed quid hoc ad praesentem locum, cui sufficit simplex et pura explanatio, quae non doctrinae gloriam in multiplicatione sermonum sed legentis debet intellegentiam quaerere?

Quoniam transiuimus cito et auolauimus . Septuaginta: quoniam superuenit mansuetudo super nos et corripiemur. pro quo in Graeco scriptum est πaιδευθησόμθaquod uerbum ambiguum est et tam correptionem quam eruditionem doctrinamque significat. quem [*]( 13 cf. Hieron. comm. in Eccle. c. 12 17 *Eccle. 11, 2 18 cf. III Reg. 5, 15 23 *Ps. 89,10 24 *Ps. 89,10 27 *Hebr. 12,6, cf. Prou. 3, 12 ) [*]( 1 pauor (ϑáμβος cod. Alex.) Y tj pauores cel. 2 amigdalum YOf) amicdalum B amygdalus ? 3 caparis B abibit ? 4 domum (ixl zflv yt}I\' LXX) Y girabunt codd. 7 hidria Y ydria 0 8 lacu (cu in ras. m2) B 9 terram Y 10 dominum s eum] illumO 11 dicit C et uniuersa 0 omnia 1) 12 conpr. Y 15 referant h quod ad (eras.) primum Y 16 ammonentes YB 17 pr. et s.l.m2B 18 atque] et g 20 pura et simplex 0 21 serimonum B 23 trans.] add. et 0 ets.l.mZOB uolauimusO 24mans. s. nos (jiQatizqg ε̕ϕ ̕ ἡμãςLXX) 0 s. nos mans. (super nos s.l. Y) YB mans. t) 26 naid. uarie scriptum in codd. )

284
enim diligit dominus, corripit — siue erudit — et flagellat omnem filium, quem recipit.

quem locum ita Symmachus transtulit: succidimur enim repente et auolamus, quinta editio hoc modo: quoniam transiuimus celeriter et dissoluimur. et est sensus: post septuaginta annos — ut multum, octoginta —, quibus hominum uita transigitur, cum anima fuerit a corpore separata, uento similes auolamus siue, quia supra herbae uirenti et florum pulchritudini et ad uesperam siccitati hominem comparat, nunc pro ariditate uesperae succisionem florum ponit. et cum pertransierit, inquit, omne, quod uiuimus, subita morte dissoluimur.