Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

pro \'sermone loquentis\' Septuaginta \'meditationem araneae\' transtulerunt. quomodo enim loquentis sermo praeteruolat, ita et opus araneae incassum texitur. de quo super persona hereticorum in Isaia scriptum est: telam araneae texunt, quae parua et leuia potest capere animalia, ut muscas, culices et cetera istius modi, a fortioribus autem rumpitur, instar leuium in ecclesia simplicumque, qui eorum decipiuntur erroribus, cum uiros in fidei ueritate robustos non ualeant obtinere. [*](2 *Ps. 138,12 3 Ps. 7,10 *Ps. 138,12 4 *I Reg. 16,7 6 *Ps. 89,9 8 *Ps. 89,9 12 *Ps. 89, 5 24 *Esai. 59, 5 ) [*]( 1 oculus tuus 0 illud om. 0 4 illius] eius 0, f) a.c. enim] autem 0 SdeusautemO 6 transierunt et 0, Bp.c.m2 7 consu(u B)mimus OB 8 sermone Y 9 et in 0 10 aranea] ara 0 12 compararat t)p.c. — rauit 0 13 eloquentium 0 17 uigente B 18 quo deus] quod OB ulcisc.] add. in nobis 0 19 quo] quod OB paenas Y penas B, om. t) 23 super] sub 0 24 script. est in Is. g isaya B ysaia 0 esaia Y 25 huius 0 26 simpliciumque 01) B 28 optinere 0 )

282

Dies anno rum nostrorum in ipsis septu ag int a anni, si autem multum, octoginta anni; et, quod amplius est, labor e t dolor. Septuaginta: dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni, si autem in potentatibus octoginta anni; et amplius eorum labor et dolor.

pro co, quod nos posuimus: in ipsis et in Hebraico habetur \'bahem\', Symmachus significantius transtulit ὁλόϰληοο̢οι, quod magis ad sensum quam ad uerbum transferre possumus \'uniuersi\'. quicquid igitur uiuimus et in quo delectabilis est uita mortalium, septuaginta annorum spatio comprehenditur. sin autem multum et, ut interpretatus est Symmachus, c o ntra opinionem, octoginta anni sunt; quicquid supra fuerit, morbis et infirmitate transigitur, quae est socia senectutis, caligantibus oculis, dolentibus uel cadentibus durissimis prius dentibus, quod I plenius diuinus sermo in Ecclesiaste describit: