Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Soletis et hoc dicere, aut possibilia esse mandata et recte a deo data aut inpossibilia et non in his esse culpam, qui accepere mandata, sed in eo, qui dedit inpossibilia. numquid praecepit mihi deus, ut essem, quod deus est, ut nihil inter me esset et dominum creatorem, ut maior essem angelorum fastigio, ut haberem, quod angeli non habent? de illo scriptum est quasi proprium: qui peccatum non fecit nec dolus inuentus est [*]( 3 *Ps. 24, 15 7 *Hier. 10, 23 8 *Prou. 16, 9 12 *Ps. 93, 20 13 Ps. 16, 4 15 Matth. 7, 13 Matth. 5, 44 etc. 16 *Matth. 5, 44 27 *Esai. 53, 9 ) [*]( 2 semper ad deum n 3 ad dom. semper n 4 euellit A euellet; 5 quemquem p quo que n a.c. 6 arb. suo q arb. reg. g alt. si] et si M 7 scripsit n ieremias łJ 8 deo wp 9 dicimus M esse dei n dei om.M praecepta A 11 sunt om.n si fac. om.n 12 laborem A praeceptum A 13 uerba ex umbra m?n 16 iis g persec. Mnp 17 sin ex sia A si p esse deiM 18 repugnareç 21 est s.l.m2n 23 accipere A,na.c. acceperi(ns.Z.)tM 25 et 8.1. A 27 qui pecc. proprium n 28 est orn.ç )

253
in ore eius.

si hoc et mihi commune cum Christo est, quid ille habebit proprium? alioquin per se tua sententia destruitur. adseris posse hominem esse sine peccato, si uelit, et post grauissimum somnum ad decipiendas rudes animas frustra conaris adiungere: \'non absque dei gratia\'. si enim semel per se homo potest esse sine peccato, quid necessaria est gratia dei ? sin autem sine illius gratia nihil potest facere, quid necesse fuit dicere posse, quod non potest?

\'potest\', inquit, \'esse sine peccato, potest esse perfectus, si uoluerit\'. quis enim Christianorum non uult esse sine peccato aut quis perfectionem recusat, si sufficit ei uelle et statim sequitur posse, si uelle praecesserit? nullusque Christianorum est, qui nolit esse sine peccato: omnes ergo sine peccato erunt, quia omnes cupiunt esse absque peccato. et in hoc ingratis teneberis, ut, qui aut nullum aut rarum quemque sine peccato proferre potes, omnes absque peccato esse fatearis. \'possibilia\', inquit, \'mandata dedit deus\'. et quis hoc negat?

sed quomodo haec sit intellegenda sententia, uas electionis apertissime docet; ait enim: quod erat inpossibile legis, in quo infirmabatur per carnem, deus filium suum mittens in similitudine carnis peccati et de peccato condemnauit peccatum in carne et iterum: ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.