Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed forte acutius intuentibus ignauia apparet ipsa duritia, quia laborem bonorum studiorum, quibus uera adquiritur fortitudo, neglexerat. uerumtamen, quia sunt audaces, qui timidi non sunt, et rursus timidi, a quibus absit audacia, cum sit utrumque uitium, quoniam, qui uera uirtute fortis est, nec temere audet nec inconsulte timet, cogimur fateri uitia plura esse uirtutibus.

Unde aliquando uitium uitio tollitur, ut amore laudis amor pecuniae, aliquando unum cedit, ut plura succedant, uelut, qui ebriosus fuit, si modicum bibere tenacitate et ambitione didicerit. possunt itaque uitia cedere etiam uitiis succedentibus, non uirtutibus, et ideo plura sunt.