Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quomodo autem fieri possit, ut, etiam si hoc de uirtutibus uerum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum, [*]( 1 Iac. 2, 9 19 cf. adu. Iouin. II 21-34 ) [*]( 1 id s redarguiti Ma.r. redarguit ^ 2 quasi] quas D 4 huic non A.õD..clJ ampl. Eug,om.eet. 5 quemilic quum β idolatris AfiDM hidolater s$ idololatra g 6 commemorarem AMa.r.,$D 7 sit Eug est cet. offendet Ma.c.m2\' -dat Aa.c.m2D aufendet g factu õ 9 ad $ aut 3 ait D 10 non ullam D 11 nolo $ ipsa õD 12 est om.AaDM omnium Eug omnibus cet. philosophiam D est firmior Mp.c.m2 firmior est g 13 quidam 3 et de uitiis Eug.codd.praeterVat. 14 ut] at Õ haec ^ 15 etsi] nisi Q 17 necessaria ^ 18 soli Stoici] solis dici D 19 iubiniano$20 hanc sententiam g aucupandu 3 def. Eag defensandis cet. 21 uoluntatibus A%D,Ma.c.m2 epicureos AMa.c.m2,D 23 ipsis AD,Ma.r. qui jj 24 esse paria g 25 si] siN s:Į3 hoc de] octo J 26 ad qualitatem AõD)

230
adiuuante domino aperire conabor. quod si effecero, adprobabis, ubi causae defuero, tu supplebis.

Certe hinc persuadent, qui unam uirtutem habuerit, habere omnes et omnes deesse, cui una defuerit, quod prudentia nec ignaua nec iniusta nec intemperans potest esse; nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. porro, si prudentia tunc erit, si et fortis et iusta et tempeians sit, profecto, ubi fuerit, secum habet ceteras.

sic et fortitudo inprudens esse non potest uel intemperans uel iniusta; sic temperantia necesse est ut prudens, fortis et iusta sit; sic iustitia non est, si non sit prudens, fortis et temperans. ita, ubi uera est aliqua earum, et aliae similiter sunt. ubi autem aliae desunt, uera illa non est, etiamsi aliquo modo similis esse uideatur.