Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quae si uera sunt, eo modo et illud absoluitur, quod ait homo etiam apostolicae gratiae: in multis enim offendimus omnes. offendimus enim, sed alius grauius, alius leuius. quanto quisque magis minusue peccauerit, tanto in peccato committendo maior, quanto in diligendo deo et proximo minor et rursus tanto minor in peccati perpetratione, quanto maior in dei et proximi dilectione, tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior caritatis, et tuae perfectissimus in caritate, quando nihil restat ex infirmitate.

Nec sane, quantum arbitror, putandum est leue esse peccatum in personarum acceptione habere fidem domini Iesu Christi, si illam distantiam sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus. quis enim ferat eligi diuitem ad sedem honoris ecclesiae contempto paupere instructiore atque sanctiore?

si autem de cotidianis consessibus loquitur, quis non hic peccat, si tamen peccat, nisi cum apud se ipsum intus ita iudicat, ut ei tanto melior, quanto ditior illo uideatur ? hoc enim uidetur significasse dicendo: nonne [*](9 Iac. 3, 2 24 *Iac. 2, 4 ) [*](1 dicatur β iudicantur 3 3 adm.-quo] quod adm. c amittit aA,Ma.c.m2 ammittat 3 magis et minus orn.AõDJl magis] maius ^ quo] quod AзD, Ma.c. qui β quidem fit M sed] si 3 4 lebis$5 maior 7 reus est o. β reus o. est ç fit reus o. Mp.c.m2 erit rens o. Eug.cod.Vat. fecit A.зD, Ma.c.m2 8 pendet β adsolnit 3 9 greciae 3 gratiam β 1U off. enim] omnes enim off. AõD.1ł1 pr..alius] unus g 11 maius minusue tyEug.codd nonmtll i grauius leuiusue (uel -que) ç peccato om.β 12 quanto] quan 3 13 maior ex inanior õ 15 perfecti simus M perfecti sumus ty$D ex] et õ 18 domini nostri ySAeug.codd.Vat.et unus Par. 19 illa õ sedenti 3 et] ac A5D.JI 21 contem(e.r n)to paupere 3 contemptore D 22 consensibus AMa.c.m2,%D quosensibus ^ hinc β 23 diiudicat ^ 24 illa ^ illi AMa.c.m2,$DEug.cod.Vat. ille AMp.c.m2,Eug.codd. reliqui nideatnr] esse uid. c dicendo om.AaDM cum dicit c . )

239
iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?