Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec utrum ita se habeant, diligentius inquirendum est. non enim et ista diuina sententia est, qua dicitur: \'qui unam uirtutem habuerit, omnes habet eique nulla, est, cui una defuerit\', sed hominibus hoc uisum est multum quidem ingeniosis, studiosis, otiosis, sed tamen hominibus.

ego uero nescio, quem ad modum dicam. non dico uirum, a quo denominata dicitur uirtus, sed etiam mulierem, quae uiro suo seruat tori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum dei eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam aut eam nullam uel paruam esse uirtutem - sic et maritum, qui hoc idem seruat uxori —, et tamen sunt plurimi tales, quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecumque peccatum ex aliquo uitio uenit.