Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nam de Priscillianistis adhuc nihil audieram, qui non multum ab istis dissimiles blasphemias fabulantur. ideo quintam opinionem non addidi, quam in tua epistula inter ceteras commemorasti, ne aliquam praeterires, ubi de hac quaestione interroganti rescripsisti religiosae memoriae uiro nobisque in Christi caritate gratissimo Marcellino, quod anima sit pars dei, primo quia non de incarnatione eius sed de natura quaeritur, cum hoc quaeritur, deinde quia hoc sentiunt illi, contra quos agebam, et id maxime agebam, ut creatoris inculpabilem inuiolabilemque naturam a creaturae uitiis et labe secernerem, cum illi a substantia mali, cui proprium principium principesque tribuunt, ipsam boni dei substantiam ex parte, qua capta est, corruptam et oppressam et ad peccandi necessitatem perductam esse contendant.