Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde musica, id est scientia sensusue modulandi, ad admonitionem magnae rei etiam mortalibus rationales habentibus animas dei largitate concessa est. unde si homo faciendi artifex carminis nouit, quas quibus moras uocibus tribuat, ut illud, quod canitur, decedentibus ac succedentibus sonis pulcherrime currat et transeat, quanto magis deus, cuius sapientia, per quam fecit omnia, longe omnibus artibus praeferenda est, nulla in naturis nascentibus et occidentibus temporum spatia, quae tamquam syllabae ac uerba ad particulas huius saeculi pertinent, in hoc labentium rerum tamquam mirabili cantico uel breuius uel productius, quam modulatio praecognita et praefinita deposcit, praeterire permittit!

hoc cum etiam de arboris [*]( 14 *Esai. 40, 26 ) [*]( 1 nondum ex erat dum A alt. quod om.a 2 sic] si $,Aa.c.m2 3 aliquolibet modo aa.c.mZ alio(o eras.$) quodlibet modo βp alio modo quolibet M alio modo quodlibet AD 5 illa una] ulla una ex una ulla A sed—unam om. A illam unam] illa una A,Da.c.m2 illa ex illa m2 et s.l. add. una M 6 quale β fecit Ma.c.m2A animas om.A 9 temp. om.A generaliter AD,Ma.c.m2 11 atque ord. om.A ista] ita aa.c.m2AA possumus a 12 delectione g mulgeremur a mulceremus A frusta a 14 numerose (-sae a) ex numero aM musica] moysi ait a 15 sensusuo (uo del.m2) a sensus uel A molandi (emu- landi m2)a bene modu(exo Do A.)landi ADM ad om. A 16 rationabiles a$ 17 carm. art. g 18 ac succed. om.A 19 corruat ^5 et] ac Q 20 deus om.A quem Ma.c.m2A facit βD artibus om.AD,Ma.c.m2 21 perferenda A 22 ac] hac β ad A ad] hac A 24 recognita a 25 premittit A arborum A -ibus β )

214
folio dixerim et de nostrorum numero capillorum, quanto magis de hominis ortu et occasu, cuius temporalis uita breuius productiusue non tenditur, quam deus, dispositor temporum, nouit uniuersitatis moderamini consonare!

Id etiam, quod aiunt omne, quod in tempore coepit esse, inmortale esse non posse, quia omnia orta occidunt et aucta senescunt, ut eo modo credi cogant animum humanum ideo esse inmortalem, quod ante omnia tempora sit creatus, non mouet fidem nostram. ut enim alia taceam, coepit esse in tempore inmortalitas carnis Christi, quae tamen iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur.