Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ea uero, quae dicuntur alia contra hanc opinionem, facile puto me posse refellere, sicuti est illud, quo eam sibi quidam uidentur urgere, quomodo consummauerit deus omnia opera sua sexto die et septimo requieuerit, si nouas adhuc animas creat. quibus si dixerimus, quod ex euangelio in supra dicta epistula posuisti: pater meus usque nunc operatur, respondent: \'operatur\' dictum est institutas administrando, non nouas instituendo naturas, ne scripturae Geneseos contradicatur, ubi apertissime legitur consummasse deum omnia opera sua.

nam et quod eum scriptum est requieuisse, utique a creandis nouis creaturis intellegendum est, non a gubernandis, quia tunc ea, quae non erant, fecit, a quibus faciendis requieuit, quia consummauerat omnia, quae, antequam [*](15 cf. Gen. 2,2 17 cf. epist. CXXVI 1 *Ioh. 5, 17 ) [*]( 2 si nouae creatae om.β creaturae (—e) ADA,Ma.c.m2 3 singulae] singulares a eas om.D 4 qui om. a unoquaeque eaquaeque D,Ma.c.m2 6 possimus AD,Ma.c.m2 uel quod A 7 uel om.A cogitat %i.c.m2 cogitet$ 8 nobis fas β xpo AMa.c.m2 9 exierunt g damnatione $ 10 te om.A defendentur Ma.c.m2 quo aa.c.m2 quae Õ 11 uni ita] unitas g 13 uero om.A dicitur a fac. puto me] facillime puto A 14 reuellere β sicut βD quod A uidetur ADA,Ma.c. -antur § 15 urguere %AD,Ma.c. 16 septima $ requieuit aA%MA,Da.c. requiebit β si s.l.m2A,om.a 17 dictae epistulae aa.c. dictam epistolam AD 18 nunc] modo Ma.c.m2 respondens ii 19 eas ministrando a 20 ne] nec aa.c.AD scribtura a scripturae et A scripturas?P 21 consummasset aJ deum] eum S|3 do (ds m2) a et om.A 23 pro a om.A ad β quia] qui A 24 consummauerit A quae] qui A,DMa.c. ) [*](14* \' )

212
essent, uidit esse facienda, ut deinceps non ea, quae non erant, sed ex his, quae iam erant, crearet et faceret, quicquid faceret. ita utrumque uerum esse monstratur, et quod dictum est: requieuit ab operibus suis, et quod dictum est: usque nunc operat u r, quoniam Genesi non potest euangelium esse contrarium.

Uerum his, qui haec ideo dicunt, ne credatur modo deus sicut illam unam nouas animas, quae non erant, facere, sed ex illa una, quae iam erat, eas creare uel ex fonte aliquo siue thesauro quodam, quem tunc fecit, eas mittere, facile respondetur etiam illis sex diebus multa deum creasse ex his naturis, quas iam creauerat, sicut ex aquis alites et pisces, ex terra autem arbores, faenum, animalia. sed quod ea, quae non erant, tunc fecerit, manifestum est. nulla enim erat auis, nullus piscis, nulla arbor, nullum animal et bene intellegitur ab his creatis requieuisse, quae non erant et creata sunt, 2 id est cessasse, ne ultra, quae non erant, crearentur. sed nunc quod dicitur animas non in nescio quo fonte iam existentes mittere nec de se ipso tamquam suas particulas inrorare nec de illa una originaliter trahere nec pro delictis ante carnem commissis carneis uinculis compedire sed nouas creare singulas singulis suam cuique nascenti, non aliquid facere dicitur, quod ante non fecerat. iam enim sexto die fecerat hominem ad imaginem suam, quod utique secundum animam rationalem fecisse intellegitur. hoc et nunc facit [*]( s ) non instituendo, quod non erat, sed multiplicando, quod erat. unde et illud uerum est, quod a rebus, quae non erant, instituendis requieuit, et hoc uerum est, quod non solum gubernando, quae [*]( 3 *Gen. 2, 2 4 *Ioh. 5, 17 10 cf. Gen. 1, 11-12. 20-25 21 cf. Gen. 1, 26-27 ) [*]( 1 uidet β esse otn.A ea om.AD,Ma.c.m2 2 quicquid] quid 5 genesis ap.c.m2ADM euangelio aADM 6 ds (dm m2) A 7 illam unam] ex illa una A non erant] nouerat a ex illa una] illam unam A 8 ex ponte D ex sponte Ma.c.m? sponte A 9 quem] que !p quae a 10 deum multa A ___a ds b que <p 11 ex aquis om.A,Ma.c.m2 ex as(aq m2) D pices 5 ex om.A,Ma.c.m2 13 bene] nec AD,Ma.c.m2 14 creatis] creaturis Mp.c.mS A et creata-non erant] nisi s.l.m2A 15 nec (c del.m2) D ultra] ullaa 16 non nescio in quo ap.c.m2 fonte] fouente 3 17 se om.ADA,Ma.c.m2 illa una] una unam A 18 ante carnem] una carne a 19 sua d 22 intell.] add. tandem post longam disputationem ecclesiasticam confirmati (leg. confirmasti) sententiam d 23 replicando β 24 instituendo Dp.c.m2 restituendis 5{& )

213
fecit, uerum etiam aliquid, non quod nondum sed quod iam creauerat, numerosius creando usque nunc operatur. uel sic ergo uel alio quolibet modo eximus ab eo, quod nobis obicitur de requie dei ab operibus suis, ne propterea non credamus nunc usque fieri animas nouas non ex illa una sed sicut illam unam.