Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ea uero, quae dicuntur alia contra hanc opinionem, facile puto me posse refellere, sicuti est illud, quo eam sibi quidam uidentur urgere, quomodo consummauerit deus omnia opera sua sexto die et septimo requieuerit, si nouas adhuc animas creat. quibus si dixerimus, quod ex euangelio in supra dicta epistula posuisti: pater meus usque nunc operatur, respondent: \'operatur\' dictum est institutas administrando, non nouas instituendo naturas, ne scripturae Geneseos contradicatur, ubi apertissime legitur consummasse deum omnia opera sua.