Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Deum nostrum, qui nos uocauit in suum regnum et gloriam, et rogaui et rogo, ut hoc, quod ad te scribo, sancte frater Hieronyme, consulens te de his, quae nescio, fructuosum esse nobis uelit. quamquam enim te multo, quam ego sum, aetate maiorem tamen etiam ipse iam senex consulo. sed ad discendum, quod opus est, nulla mihi aetas sera uideri potest, quia, etsi senes magis decet docere quam discere, magis tamen discere quam, quid doceant, ignorare.