Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

imitare, crudelis, saltim hostem Romani imperii. Brennus nostri temporis tantum, quod inuenerat, tulit; tu quaeris, quod non inuenis. et mirantur aemuli — uirtus enim semper inuidiae patet -, curtantarum secum pudicitiam tacita proscriptione mercata sit, cum et ille partem sit dignatus accipere, qui totum potuit auferre, et haec quasi comiti negare non ausa sit, quae se intellegebat sub nomine priuatae dignitatis tyranno seruientem?

sentio me inimicorum patere morsibus, quod adulari uidear nobilissimae et clarissimae feminae. qui accusare non poterunt, si me scierint hucusque tacuisse; neque enim laudaui in ea umquam antiquitatem generis, diuitiarum et potentiae magnitudinem uiro uiuente uel mortuo, quae alii forsitan mercennaria oratione laudauerint.

mihi propositum est stilo ecclesiastico laudare auiam uirginis meae et gratias agere, quod uoluntatem eius sua adiuuerit uoluntate. alioquin cellula monasterii, uilis cibus uestisque contempta et aetas uicina iam morti breuisque temporis uiaticum carent omni adsentationis infamia. denique in reliquis partibus omnis mihi sermo ad uirginem dirigetur et uirginem nobilem et nobilem non minus sanctitate quam genere, cuius quanto sublimis ascensus est, tanto lapsus periculosior.

(unum) illud tibi, nata deo, proque omnibus unum praedicam et repetens iterumque iterumque monebo, ut animum tuum sacrae lectionis amore occupes nec in bona terra pectoris tui sementem lolii auenarumque suscipias, ne [*]( 2 Brennus nostri temporis] = Alaricus 22 Uergil. Aen. III 435-436 27 cf. Matth. 13, 8 ) [*]( 1 parcerent-flecterentur g 2 saltem SEp.c.B 3 inuenerit Aa.c.>ВD 4 tantarum rerum secum (secum s.l.) B 5 pudicitia D perscriptione AD 6 dignatus sit g 8 seruiente D 9 adolari A5sa.c.m2,D nob. fem. et clar. B claro et nob. feminae g 10 clar.] kme D quia A poterint AD,SEa.c. scirent B 11 laudabis (s postea add.) D 13 laudauerunt SSa.r. laudauer B 15 gratiam reddere B quod s.l.m2B uoluntati B 17 breuisque (s exp.)A 19 pr. et om.B 20 quanto] parteD sublimior g 21 lapsuZ) 22 pr. unum om.codd. preque Ap.c.m2 praeque g 24 pr. que eras.ldfim cet. 27 tui om.A nec(c exp.) A )

186
dormiente patre familias — qui est vovg, id est animus, deo semper adhaerens — inimicus homo zizania superseminet, sed semper loquaris: in noctibus quaesiui, quem dilexit anima mea. ubi pascis, ubi cubas in meridie?et:adhaesitpostte anima mea, me suscepit dextera tua illudque Hieremiae: non 1 aboraui sequens te. neque enim est dolor in Iacob nec labor in Israhel.

quando eras in saeculo, ea, quae erant saeculi, diligebas: polire faciem purpurisso et cerussa ora depingere, ornare crinem et alienis capillis turritum uerticem struere, ut taceam de inaurium pretiis, candore margaritarum Rubri Maris profunda testantium, zmaragdorum uirore, cerauniorum flammis, hyacinthorum pelago, ad quae ardent et insaniunt studia matronarum.

nunc autem, quia saeculum reliquisti et secundo post baptismum gradu inisti pactum cum aduersario tuo dicens ei: \'renuntio tibi, diabole, et saeculo tuo et pompae tuae et operibus tuis\', serua foedus, quod pepigisti, et esto consentiens pactumque custodiens cum aduersario tuo, dum es in uia huius saeculi, ne forte tradat te iudici et de suo aliquid usurpasse conuincat tradarisque ministro, qui ipse est inimicus et uindex, et mittaris in carcerem et in tenebras exteriores, quae, quanto a Christo, uero lumine, separamur, tanto nos maiori horrore circumdant, et non inde exeas, nisi soluas nouissimum quadrantem, id est minimum quodque delictum, quia et pro otioso uerbo reddituri sumus rationem in die iudicii.