Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uerum quid ago ? oblitus propositi, dum admiror iuuenem, laudaui aliquid bonorum saecularium, cum in eo mihi uirgo magis nostra laudanda sit, quod haec uniuersa contempserit, quod non se nobilem, non diuitiis praepotentem, sed hominem cogitarit. incredibilis animi fortitudo inter gemmas et sericum, inter eunuchorum et puellarum cateruas et adulationem ac ministeria familiae perstrepentis et exquisitas epulas, quas amplae domus praebebat abundantia, appetisse eam ieiuniorum laborem, asperitatem uestium, uictus continentiam.

legerat enim domini uerba dicentis: qui mollibus uestiuntur, in domibus regum sunt. stupebat ad conuersationem Heliae et Iohannis Baptistae, quorum uterque zona pellicia adstrinxit et mortificauit lumbos suos, alter uenisse narratur in spiritu et uirtute Heliae praecursor domini, in utero prophetans parentis et ante diem iudicii iudicis uoce laudatus. Annae, filiae Fanuelis, mirabatur ardorem, quae orationibus atque ieiuniis usque ad ultimam senectutem in templo domino seruiebat. quattuor uirginum filiarum Philippi desiderabat chorum et unam se illarum esse cupiebat, quae pudicitia uirginali prophetiae gratiam consecutae sunt.