Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Dubito an loquar, sed — uelim, nolim —, quia crebro fit, dicendum est, non quo haec in te timere debeam, quae ista forsitan nescias nec umquam audieris, sed quo per occasionem tui ceterae praemonendae sint. cincinnatulos pueros et calamistratos et peregrini muris olentes pelliculas, de quibus illud Arbitri est: non bene olet, qui bene sem p er olet, quasi quasdam pestes et uenena pudicitiae uirgo deuitet, ut taceam de ceteris, quorum inportuna uisitatio et se infamat et alias, ut, etiamsi nihil mali operis perpetretur, tamen hoc sit uel maximum malum frustra patere maledictis et morsibus ethnicorum.

nec hoc de omnibus dicimus, sed de his, quos ecclesia ipsa reprehendit, quos interdum abicit, in quos nonnumquam episcoporum et presbyterorum censura desaeuit, ut prope periculosius sit lasciuis puellis ad loca religionis quam ad publicum procedere. quae uiuunt in monasterio et quarum simul magnus est numerus, numquam solae, numquam sine matre procedant. de agmine columbarum crebro accipiter unam separat, quam statim inuadat et laceret et cuius carnibus et cruore saturetur. morbidae oues suum relinquunt gregem et luporum faucibus deuorantur.

scio ego sanctas uirgines, quae diebus festis propter [*]( 17 Martialis II 12, 4\' ) [*]( 4 dimittunt Ap.c.m2sBD mittunt Aa.c.m2 lumentis A>sa.c.m2,D pig- mentis B 8 tibi sit B pulcra DB 9 se nescit esse g se s.lSS,om.DB pulcram D 10 reuoluto g ceruicem ç 16 peregrinis Aa.r.D 17 olentis AD pellicula AD arbitrii AD triuii B 18 qui-alt. olet in mg.m2B bene semper 1ap.c.m2 semper bene cet. 19 quarum B 20 operis om.ç 22 ethn.] inimicorum Ap.c.m2 - 23 ipsaex omnis93 28 procedunt A 2$alt. etsi.93,om.^ )

200
populorum frequentiam pedem domi cohibent nec tunc egrediuntur, quando maior est adhibenda custodia et publicum penitus deuitandum. ante annos circiter triginta de uirginitate seruanda edidi librum, in quo necesse mihi fuit ire contra uitia et propter instructionem uirginis, quam monebam, diaboli insidias patefacere.