Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ananias et Saphira, dispensatores timidi, immo corde duplici et ideo condemnati, quia post uotum obtulerunt quasi sua et non eius, cui semel ea uouerant, partemque sibi iam alienae substantiae reseruarunt metuentes famem, quam uera fides non timet, praesentem meruere uindictam non crudelitate sententiae sed correptio-. nis exemplo. denique et apostolus Petrus nequaquam inprecatur eis mortem, ut stultus philosophus calumniatur, sed dei iudicium prophetico spiritu adnuntiat, ut poena duorum hominum sit doctrina multorum.

ex eo tempore, quo uirginitati perpetuae consecrata es, tua non tua sunt, immo uere tua, quia Christi esse coeperunt, quae auia uiuente uel matre ipsarum arbitrio dispensanda sunt. sin autem obierint et somno sanctorum requieuerint — scio enim et illas hoc optare, ut te habeant superstitem —, cum aetas maturior fuerit et uoluntas grauior firmiorque sententia, facies, quod tibi uisum fuerit, immo quod dominus imperarit, scitura nihil te habituram, nisi quod in bonis operibus erogaueris.

alii aedihcent ecclesias, uestiant parietes marmorum crustis, columnarum moles aduehant earumque deaurent capita pretiosum ornatum non sentientia, ebore argentoque ualuas et gemmis aurea uel aurata distinguant altaria — non reprehendo, non [*](1 Matth. 19, 21 6 cf. Act. 4, 34-35 9 cf. Act. 5, 1-11 ) [*]( 2 luxoriam A5aa.c.m2 3 sit siue cogn. g 4 nisi] quam g 5 actis g 9 prout cuique g annanias 58 10 Sapphira g 12 iam om.A reseruauemnt g 13 timet et B 14 metuere Bp.c. credulitate A correctionis A,93p.c. 16 phil.] Porphyrius g 17 prophetiae (ex -tia m2)A 18 quod D 19 es] seq. si A(exp.)D tua sunt] sunt tua B quia] qui D 22 et illas hoc 23 B in illis hoc AD et hoc illas g 23 et s,158 24 imperat AD,Bp.c. 25 habitumm Aa.c.m2D 27 adueant A,Da.c. capta D precioso ornatu Bp.c.m2 28 sentientia Ap.c.m? sentienti cet. 29 aurea uel om.B )

195
abnuo; unusquisque in sensu suo abundet meliusque est hoc facere quam repositis opibus incubare —, sed tibi aliud propositum est:

Christum uestire in pauperibus, uisitare in languentibus, pascere in esurientibus, suscipere in his, qui tecto indigent — et maxime in domesticis fidei —, uirginum alere monasteria, seruorum dei et pauperum spiritu habere curam, qui diebus et noctibus seruiunt domino tuo, qui in terra positi imitantur angelorum conuersationem et nihil aliud loquuntur, nisi quod ad laudes dei pertinet, habentesque uictum atque uestitum his gaudent diuitiis, qui plus habere nolunt, si tamen seruant propositum. alioquin, si amplius desiderant, his quoque, quae necessaria sunt, probantur indigni. haec ad uirginem diuitem et uirginem nobilem sim locutus.