Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et consideremus, quam sapienter sapientia sit locuta: uende, quae habes. cui ista praecipiuntur? nempe illi, cui dictum est: s i uis esse perfectus. non partem bonorum tuorum uende, sed omnia. [*]( 2 cf. Cicero de fin. V 92; Tusc. III 31. Lucilius 1299 et 1300 Marx 5 cf. II Petr. 1,13 7 Ps. 4, 5 8 Eph. 4, 26 12 cf. Eph. 5, 5 14 *Matth. 19,16 15. 22. 27 *Matth.l9, 21 24 cf. II Tim. 2, 5 26 Matth. 19, 21 ) [*]( 1 non] nec 33 disperauit A$Sa.c.m2,D 2 et m. crassum 1ss.l.m2,g quem B, om.AD; post discere quaedam excidisse apparet 3 lucilius B lucius cet. affecta A 4 auremque Bp.c. 8 edisserens B 9 occidam D 10 irae] iracundiae AD inponere %5p.c.m2g 11 contra ex super 23 13 cultu D 15 perf. esse B 16 uade et B 18 apostoli(ci add.s.l.)D fastigiae ADa.c.m2 21 omnia D 22 relicta g 23 perf. esse B 24 elegere ASaa.c.m2,D 26 cui ista cui B 27 nempe (empe in ras. m2) B si s.l.m2A ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III, Hilberg. ) [*]( 13 )

194
cumque uendideris, quid sequitur? et d a pauperibus. non diuitibus, non propinquis, non ad luxuriam sed ad necessitatem. siue ille sacerdos siue cognatus sit et adfinis, nihil in illo aliud consideres nisi paupertatem. laudent te esurientium uiscera, non ructantium opulenta conuiuia.

in Actibus apostolorum, quando domini nostri adhuc calebat cruor et feruebat recens in credentibus fides, uendebant omnes possessiones suas et pretia earum ad apostolorum deferebant pedes, ut ostenderent pecunias esse calcandas; dabaturque singulis, prout opus erat.

Ananias et Saphira, dispensatores timidi, immo corde duplici et ideo condemnati, quia post uotum obtulerunt quasi sua et non eius, cui semel ea uouerant, partemque sibi iam alienae substantiae reseruarunt metuentes famem, quam uera fides non timet, praesentem meruere uindictam non crudelitate sententiae sed correptio-. nis exemplo. denique et apostolus Petrus nequaquam inprecatur eis mortem, ut stultus philosophus calumniatur, sed dei iudicium prophetico spiritu adnuntiat, ut poena duorum hominum sit doctrina multorum.