Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Superfluum reor te monere contra auaritiam, cum generis tui sit et habere et calcare diuitias et apostolus doceat auaritiam esse idolorum cultum dominusque respondeat sciscitanti: magister bone, quid boni faciens itam aeternam possidebo? si uis esse perfectus, uade, uende omnia, quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelis et ueni, sequere me.

apostolici fastigii est perfectaeque uirtutis uendere omnia et pauperibus distribuere et sic leuem atque expeditum cum Christo ad caelestia subuolare. nobis, immo tibi diligens credita est dispensatio, quamquam in hoc omni aetati omnique personae libertas arbitrii derelicta sit. si uis, inquit, esse perfectus: \'non cogo, non impero, sed propono palmam, ostendo praemia; tuum est eligere, si uolueris in agone atque certamine coronari\'.

et consideremus, quam sapienter sapientia sit locuta: uende, quae habes. cui ista praecipiuntur? nempe illi, cui dictum est: s i uis esse perfectus. non partem bonorum tuorum uende, sed omnia. [*]( 2 cf. Cicero de fin. V 92; Tusc. III 31. Lucilius 1299 et 1300 Marx 5 cf. II Petr. 1,13 7 Ps. 4, 5 8 Eph. 4, 26 12 cf. Eph. 5, 5 14 *Matth. 19,16 15. 22. 27 *Matth.l9, 21 24 cf. II Tim. 2, 5 26 Matth. 19, 21 ) [*]( 1 non] nec 33 disperauit A$Sa.c.m2,D 2 et m. crassum 1ss.l.m2,g quem B, om.AD; post discere quaedam excidisse apparet 3 lucilius B lucius cet. affecta A 4 auremque Bp.c. 8 edisserens B 9 occidam D 10 irae] iracundiae AD inponere %5p.c.m2g 11 contra ex super 23 13 cultu D 15 perf. esse B 16 uade et B 18 apostoli(ci add.s.l.)D fastigiae ADa.c.m2 21 omnia D 22 relicta g 23 perf. esse B 24 elegere ASaa.c.m2,D 26 cui ista cui B 27 nempe (empe in ras. m2) B si s.l.m2A ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III, Hilberg. ) [*]( 13 )

194
cumque uendideris, quid sequitur? et d a pauperibus. non diuitibus, non propinquis, non ad luxuriam sed ad necessitatem. siue ille sacerdos siue cognatus sit et adfinis, nihil in illo aliud consideres nisi paupertatem. laudent te esurientium uiscera, non ructantium opulenta conuiuia.

in Actibus apostolorum, quando domini nostri adhuc calebat cruor et feruebat recens in credentibus fides, uendebant omnes possessiones suas et pretia earum ad apostolorum deferebant pedes, ut ostenderent pecunias esse calcandas; dabaturque singulis, prout opus erat.

Ananias et Saphira, dispensatores timidi, immo corde duplici et ideo condemnati, quia post uotum obtulerunt quasi sua et non eius, cui semel ea uouerant, partemque sibi iam alienae substantiae reseruarunt metuentes famem, quam uera fides non timet, praesentem meruere uindictam non crudelitate sententiae sed correptio-. nis exemplo. denique et apostolus Petrus nequaquam inprecatur eis mortem, ut stultus philosophus calumniatur, sed dei iudicium prophetico spiritu adnuntiat, ut poena duorum hominum sit doctrina multorum.

ex eo tempore, quo uirginitati perpetuae consecrata es, tua non tua sunt, immo uere tua, quia Christi esse coeperunt, quae auia uiuente uel matre ipsarum arbitrio dispensanda sunt. sin autem obierint et somno sanctorum requieuerint — scio enim et illas hoc optare, ut te habeant superstitem —, cum aetas maturior fuerit et uoluntas grauior firmiorque sententia, facies, quod tibi uisum fuerit, immo quod dominus imperarit, scitura nihil te habituram, nisi quod in bonis operibus erogaueris.