Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Superfluum reor te monere contra auaritiam, cum generis tui sit et habere et calcare diuitias et apostolus doceat auaritiam esse idolorum cultum dominusque respondeat sciscitanti: magister bone, quid boni faciens itam aeternam possidebo? si uis esse perfectus, uade, uende omnia, quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelis et ueni, sequere me.