Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

haec sunt ignita diaboli iacula, quae simul et uulnerant et inflammant et a rege Babylonio tribus pueris praeparantur, qui succendit fornacem quadraginta nouem cubitorum habens et ipse septem ebdomadas ad perditionem, quas dominus obseruari iusserat ad salutem. sed, quomodo ibi quartus speciem habens quasi filii hominis inmensos mitigauit ardores et inter camini aestuantis incendia docuit flammas calorem amittere et aliud oculis comminari, aliud praebere tactui, sic et in animo uirginali rore caelesti et ieiuniorum frigore calor puellaris [*](3 cf. Matth. 4, 1 6 *Rom. 16, 20 8 cf. Matth. 4, 2 9 Matth. 4, 3 10 cf. Leu. 16, 29 et 23, 27; Num. 29, 7, 13 *Hiob 40, 11 17 Os. 7, 4 21 cf. Dan. 3, 47 23 cf. Dan. 3, 49-50 ) [*]( 1 egreditur ex 93p.r. procedit de B 2 uirtutem ABa.c.m2 3 nobis in omnibus (omnibus in mg.)S3 4 ab (b eras.)\\8 a cet. eum om.B 6 conteret g satanam B 11 decimo g 12 illa anima g illa om.B 14 lumbis eius ç 15 uentris eius g ardore] add. hostis noster g 17 in si.93,ow.B omne D omnia Aa.c.m2 18 rigore g 19 restinguuntur g haec-20 uuln. et om.A 20 alt. et om.D infl.] hae flammae Ap.c.m2 a s.l.m2A 21 fornace D XLVIIII codd. 22 hebd. g 24 fili A 25 incendium g ammittere D 26 comminari] seq. et eras.B in om.A 27 rigore g ) ,

191
extinguitur et humano corpori angelorum impetratur conuersatio.

quam ob rem et uas electionis de uirginibus se dicit domini non habere praeceptum, quia contra naturam, immo ultra naturam est non exercere, quod nata sis, interficere in te radicem tuam et sola uirginitatis poma decerpere, nescire torum, omnem uirorum horrere contactum et in corpore uiuere sine corpore.