Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

a Cyro, rege Persarum, est laxata captiuitas - Hesdra hoc et Neemia plenissime referunt —, extructum est templum sub Dario, rege Persarum atque Medorum, a Zorababel, filio Salathiel, et Iesu, filio Iosedech, sacerdote magno. quae passi sitis a Medis, Aegyptiis Macedonibusque, non numero nec tibi adducam in memoriam Antiochum Epiphanen, crudelissimum omnium tyrannorum, nec Gnaeum Pompeium, Gabinium, Scaurum, Uarum, Cassium Sossiumque replicabo, qui tuis urbibus et praecipue insultauere Hierosolymae.

ad extremum sub Uespasiano et Tito urbs capta templumque subuersum est. deinde ciuitatis usque ad Adrianum principem per quinquaginta annos mansere reliquiae. post euersionem templi paulo minus per quadringentos annos et urbis et templi ruinae permanent. ob quod tantum facinus ? certe non colis idola, sed etiam seruiens Persis atque Romanis et captiuitatis pressus iugo ignoras alienos deos.