Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

illa enim terra cotidie uisitatur a deo, inebriatur cunctisque est plena diuitiis. de hac fluuius egreditur dei, de quo scriptum est: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei, qui et in descriptione templi Ezechihel mystico sermone narratur, in cuius ripis arbores sunt ex utraque parte per singulos menses nouis frugibus abundantes, de qua terra et in Prouerbiis uir scripsit sapientissimus: qui operatur terram suam, inplebitur panibus.

quod si de hac terra, quam cernimus et quae magis a peccatoribus possidetur, de qua scriptum est: maledicta terra in operibus, aliquis intellegendum putat, respondeat, quomodo possit haec stare sententia: qui operatur terram suam, inplebitur panibus. quanti enim operantur terram et exercent uomere et tamen multis inpedientibus causis egestate conficiuntur et penuria! sed considerandum, scriptura quid dicat: qui operatur terram \'suam', quae proprie iuris sui est, de qua numquam eici potest; secundum quem sensum et illud scriptum est: redemptio animae uiri propriae diuitiae.

et hoc secundum litteram mentiri putes: quanti enim alienis amicorumque redimuntur pecuniis! huius terrae cultores agricolae apostoli sunt, quibus dicitur: uos estis sal terrae et in alio loco: in patientia uestra possidebitis [*]( 6 Ps. 45, 5 8 cf. Ezech. c. 47 9 cf. Ezech. 47, 12 11 *Prou. 12, 11 13 *Gen. 3, 17 15 *Prou. 12, 11 19 Prou. 12, 11 21 *Prou. 13, 8 24 Matth. 5, 13 25 Luc. 21, 19 ) [*]( 1 cybum JI illorum] eorum D 2 (s s.l.)ic B ita I tua] eius I,om.D inhebria JB 3 illius] eius I 4 eius] illius I 5 etenim B deo] add. et D,IBp.c.m2 inhebriatur JB plena est g 6 ds D deo g 8 ezechihel (cf. p. 163,15)2 hiezechielD ezechielJB 10 habundantes (h eras.I dan s.l.B) codd. 14 operibus] add. tuis D,IBs.l.m2 aliquid JI 15 hec stare possit B 16 enim om.D operanti J 17 pr. et om.D uomeres D impedimentis D aegestate (-tae J) J I 18 paenuria JI consid. est B quid ex quod J 21 diuiciae B; add. eius I 22 mentiri putes scripsi sentiri potest JID sentiri non potest g utcumque (in ras. m2) sentiri potest (test in ras. m2) non plene tamen(non plene tamenexp.)B 23 cult. etagr. D,Bp.c.m2 25 alt.madd.m2B )

167
animas uestras, quorum unus, uas electionis, confidentissime loquebatur: dei enim cooperatores sumus, dei agricultura, dei aedificatio estis et multa alia, quae idcirco non replico, ne sensum uidear legentis obtundere et memoriae illius diffidere.

Illud quoque sollicita mente tractemus et scripturarum nos doceat auctoritas, sanctos huius terrae, quam Iudaei terram repromissionis autumant, non habitatores esse, sed accolas atque peregrinos. ex iusti uiri persona legimus: aduena sum ego et peregrinus sicut omnes patres mei. qui cum diu in terrae huius tenebris uersaretur, flebiliter ingemiscit et dicit: heu me, quia peregrinatio mea prolongata est, habitaui cum habitantibus Cedar, multum accola fuit anima mea.

ubicumque autem habitator terrae legitur, et priora et media et extrema tractemus et liquido scripturarum poterit regula conprobari, semper habitatores terrae peccatores appellari, de quibus in Apocalypsi Iohannis illud exemplum est: uae habitatoribus terrae. Abraham, ad quem primum facta est promissio dicente domino: tibi dabo terram hanc et semini tuo, iuxta Stephani, primi in Christo martyris, concionem ne uestigium quidem pedis dicitur accepisse.