Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

utique Dauid, quando haec cantabat in spiritu, in terra repromissionis erat et non solum in Iudaeae finibus morabatur, sed multarum in circuitu nationum uictor extiterat, quae a torrente Aegypti, qui est Rinocorurae, usque ad Eufraten fluuium tendebantur, dicens in alio loco: in Idumaeam extendam calciamentum meum, mihi alienigenae seruient. quomodo ergo se credebat accipere, quod iam uictoria possidebat? et ne forsitan legentibus Iudaeis ambiguum derelinquat, quae sit illa terra, quam uidere cupiebat, ipso sermone demonstrat dicens: credo uidere bona domini in terra uiuentium.

ergo terra Iudaeae, quae dicioms illius erat, non est terra uiuentium, id est Abraham, Isaac et Jacob, de quibus dominus in quaestione resurrectionis dicit: non est deus mortuorum, sed uiuentium, uerum terra et regio mortuorum, (e quibus loquitur in Ezechihel: anima, quae peccauerit, ipsa morietur et: non mortui laudabunt te, t omine, sed nos, qui uiuimus [qui] in resurrectione occursuri domino saluatori dicente apostolo: hoc enim dico uobis in sermone domini, quoniam nos, qui uiuimus, qui relinquimur in aduentum domini, non praeueniemus eos, qui dormiunt. de quibus et Hieremias loquitur: rel inquentes super terram scribantur.

quodque promittit: credo u idere bona domini, ad spiritalem nos perspicue trahit intellegentiam. quae enim bona rex alia requirebat aut quo indigebat, [*]( 4 cf. Esai. 27,12 (sec. LXX) 5 *Ps. 59,10 10 Ps. 26, 13 13 Matth. 22, 32 15 Ezech. 18, 4 16 Ps. 113, 17-18 (25-26) 18 *I Thess. 4, 14 22 *Hier. 17, 13 23 Ps. 26, 13 ) [*]( 1 canebat I 3 multorum J 4 rinocorurae (a exp.)J rinocorure B rino**co(ru s.l.)re 2 rinicorus D; seq. ad eras.I eufrate Dp.c. Euphratem g 6 meum s.l.J 7 se om.D 8 iudeis leg. B 9 ipse B 12 ysahac B 14 uerumtamen I 15 in om.D ezechiel B hiezechiel D 16 laudauerunt J 17 alt. qui seclusi qui et D 18 ocursuri Za.c.m2; add. sunt D sumus in mg.B uobis dicimus B 20 relinquemur 1 aduentu Jp.r.Z 21 dormierunt B 22 iheremias B derelinquentes ç; add. te B 23 scribuntur I scribentur g quotque J quod quo D; add. Dauid g 24 domini] add. in terra uiuentium partim in ras., partim in mg. m2B 25 quo indigebat in rng.X quid (ex quod m2) diligebat (dilige in ras. m2) B quo requirebat J ) [*]( 11* )

164
qui tantae potentiae fuit, ut partis per illum opibus Salomon, filius eius, quo nullus in orbe terrarum ditior fuit, contentus esset ? sed in terra uiuentium bona illa requirebat, quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparauit deus diligentibus s e. quod autem in euangelio dicitur: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, iuxta litteram sibi uidetur esse contrarium. non enim terrae promissio mansuetorum est et mitium, qui saepe etiam a parentibus derelicta perdunt propter mansuetudinem, sed uirorum fortium et uiolentorum, qui sunt ad bella promptissimi.

denique et in psalmo quadragesimo quarto, qui sub nomine Salomonis ad Christi ecclesiaeque eius sacramentum refertur, scribitur: accingere gladium super femur tuum, potentissime. specie tua et decore tuo et intende et prosperare et regna propter mansuetudinem et iustitiam et ueritatem et [*]( i ) deducet te mirabiliter dextera tua. hic est, qui et in psalmo alio loquebatur: memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius et iterum: adsumens mansuetos dominus et apertius in euangelio: discite a me, quia humilis sum et mansuetus corde. in cuius typo et Moyses omnium hominum, qui erant super terram, mansuetissimus scribitur.

Haec est, ut diximus, terra uiuentium, in qua sanctis uiris atque mansuetis bona domini praeparantur, quae ante aduentum in carne domini saluatoris nec Abraham nec Isaac nec Iacob nec [*]( 3 *I Cor. 2, 9 6 Matth. 5, 4 13 *Ps. 44, 4—5 18 Ps. 131, 1 19 *Ps. 146, 6 21 *Matth. 11, 29 22 cf. Num. 12, 3 ) [*]( 1 fuit pot. I partis] partitis D,IBp.c.m2 illorum J,Ba.c.m2 sala- mon 1 salomo Ba.c. 2 contemptus B esset s.l.I,in ras.mZB eJ 3 illa s.l.B quaerebat D 4 ascendit D 7 uidetur sibi B 8 posessio (pose in ras.m2)B possessio (in mg. al promissio)2\' possessio D 11 prumptissimi I fortissimi B qui add.m2B 12 salamonis I xpi eccieq; ex xpm ecclamq; B ubi(exp.)refertur B fertur Ia.c. 13 scribitur om.B gladium J,Ia.c. gladio Ip.c. gladio tuo (in mg.m2 gladium tuum) B,om.D 14 tuo ex tua m2B 15 pr. et s.l.I, om.ç alt. et s.l.S,om.J prosperare (re eras.)J 18 alio psalmo g domine s.l.I 20 dom. mans. I 21 humilis] mitis B mansuetos J humilis B 22 typum D 26 ysahac B quart. nec s.l.m2B )

165
prophetae et alii iusti uiri consequi potuerunt. denique et Abraham, licet diuersis locis, cum Lazaro uidetur apud inferos et Iacob, uir iustus, dicit: lugens et gemens descendam ad infernum. sanguis Christi clauis paradisi est dicentis ad latronem: hodie mecum eris in paradiso.