Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quid in illa uirtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis inuenerim, uereor dicere, ne fidem credulitatis excedam et tibi maiorem dolorem incutiam recordanti, quanto bono carueris. hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam uersum, hoc illa libauit, hoc didicit atque possedit, ita ut post profectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur.

et quia ualde prudens erat et nouerat illud, quod appellant philosophi t JtQVJtov, id est decere, quod facias, sic interrogata respondebat, ut etiam sua non sua diceret, sed uel mea uel cuiuslibet alterius, ut et in ipso, quod docebat, se discipulam fateretur — sciebat enim dictum ab apostolo: docere autem mulieri non permitto —, ne uirili sexui et interdum sacerdotibus de obscuris et ambiguis sciscitantibus facere uideretur iniuriam.