Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et Iesus Iohannem euangelistam amabat plurimum, qui propter generis nobilitatem erat notus pontifici et Iudaeorum insidias non [*]( 15 Ennius, Medea exul fr. 1, 1 R. 19 cf. Matth. 27, 55 etc. 20 cf. Ioh. 19, 25 22 cf. Onom. s. p. 62, 21 cf. Marc. 16, 9 etc. 25 cf. loh. 13, 23; 19, 26; 20, 2 26 cf. Ioh. 18,15 ) [*]( 2 suppelectilis D suppellettiles (-lis m2) A 3 perd. pec. B 6 gaudebat B 7 in om.B 10 uita D 11 monasteriaque Ap.c.m2 monasteria quae cet. monasteriorumque g pachomii B 12 confiteri B 13 quod Christo plac.] ut xpm B 14 dennianum D 15 utina (s.l.m2 1 uineam) B cuius B 16 cub. nutr. g 17 facilius A talis discipula B 18 forsan g 20 subst. sua B 21 Magdalenen scripsi magdalenem (alt. m exp.A) Ag magdalenam (ex -ne m2B)DB 24 iudicamus] add. contemptaeque nobilitatis ac diuitiarum maiorem gloriam ducimus Bg (dE; lacuna ne quis cogitet, animaduertendwn unde, quod sequitur, esse \'uirtutes animo iudicans\') 25 amat A )

150
timebat, in tantum, ut Petrum introduceret in atrium et staret solus apostolorum ante crucem matremque saluatoris in sua reciperet, ut hereditatem uirginis domini uirginem matrem filius uirgo susciperet.

Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante 5 se uetulam cerneret, quam adulescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam meditationem mortis esse dixisset.

unde et noster apostolus: cotidie morior per uestram salutem et dominus iuxta antiqua exemplaria: nisi quis tulerit crucem suam cotidie et secutus fuerit me, non potest meus esse discipulus multoque ante per prophetam spiritus sanctus: propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis et post multas aetates illa sententia: memento semper diem mortis et numquam peccabis disertissimeque praeceptum satirici: uiue memor leti, fugit hora, hoc, quod loquor, inde est.