Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Difficile est in maledica ciuitate et in urbe, in qua orbis quondam populus fuit palmaque uitiorum, si honestis detraherent et pura ac munda macularent, non aliquam sinistri rumoris fabulam trahere. unde quasi rem difficillimam ac paene inpossibilem optat propheta potius quam praesumit dicens: beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege domini, inmaculatos in uia huius appellans saeculi, quos nulla obsceni rumoris aura macularit, qui obprobrium non acceperint aduersus proximos suos.

de quibus et saluator in euangelio: esto, inquit, beniuolus — siue bene sentiens — de aduersario tuo, dum es cum illo in uia. quis umquam de hac muliere, quod displiceret, audiuit, ut crederet? quis credidit, ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae condemnaret ? ab hac primum confusa gentilitas est, dum omnibus patuit, quae esset uiduitas Christiana, quam et conscientia et habitu promittebat.

illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere uestibus, splendere gemmis, aurum portare ceruicibus et auribus perforatis Rubri Maris pretiosissima grana suspendere, flagrare mure, ut tandem dominatu uirorum se caruisse laetentur quaerantque alios, non quibus iuxta dei sententiam seruiant, sed quibus imperent. unde et pauperes eligunt, ut nomen tantum uirorum habere uideantur, qui patienter riuales sustineant, si musitauerint, ilico pioiciendi.